Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

tum fore ut corporibus

suorum uescerentur et consumerent inuicem, postremo ut capti uenirent in manus hostium et in conspectu suo uexari acerbissime coniuges suas cernerent, uiolari ac prostitui uirgines, diripi pueros, allidi paruulos, omnia denique igni ferroque uastari, captiuos in perpetuum terris suis exterminari, eo quod exultauerint super amantissimum et probatissimum dei filium.

itaque post illorum obitum, cum eos Nero interemisset, Iudaeorum nomen et gentem Vespasianus extinxit fecitque omnia quae illi futura praedixerant.

Confirmata sunt ut opinor quae falsa et incredibilia putantur ab iis quos uera caelestium litterarum doctrina non inbuit. sed tamen ut refellantur a nobis etiam illi qui nimium non sine malo suo sapiunt rebusque diuinis fidem detrahunt, argumentis quoque illorum coarguamus errorem, ut tandem aliquando peruideant ita fieri oportuisse, sicut nos ostendimus factum.

et quamquam aput bonos iudices satis habeant firmitatis uel testimonia sine argumentis uel argumenta sine testimoniis, nos tamen non contenti alterutro sumus, cum subpetat [*](EPITOME c. 22-25] c. 45. 22-369, 5] c. 45,1. ) [*](BBHSPV] 1 mitteret P 3 sitimque HV confectos obsideret] con- v sederet V dum H foret V 4 consumerent (v ». e. ur add. m. 2) R se (add. s. I. B3) inuicem BSP 5 manibus B 6 aceruissime Bx (corr. B1) PV, acseruissimae H 7 paruulos om. V 8 ferro ignique R, igniq: ferroque H 9 suis om. P 10 amatissimum Hilgenfeldius ed. I pag. 66, amantissimum uulgarem formam superlatiut nominis amandus interpretatwr Roenschius, Itala u. Vulg. pag. 456 ret probatissimum1 P1 probantissimum H 11 post cum 2 uel 3 litt. eras. H n**ero (um er.) B interemississet H 12 uespessianus Rt, uespassianus H extincxit H 13 praedixerunt V 14 ut om. B1 (s. I. B3) PV 15 iis B, his cett. quod H quos uera om. V 16 refellaWtur B1, repellantur S illi] ii B 17 non sine om. R fidem] eidem V detrahant V 18 errore S 19 pernideant] pueri* (i uel s er.) uideant H, perruMeant P5, credant V sicut — factum om. H 20 iudices bonos V habeant (nt in ras. ex m ?) B 21 argumenlmenta sines H 22 alterutro ∗sumus ex alterutpossumus S sum (\' i. e. us m. 2) S suppetant H )

369
nobis utrumque, ne cui peruerse ingenioso aut non intellegendi aut contra disserendi locum relinquamus.

negant fieri potuisse ut naturae inmortali quicquam decederet, negant denique deo dignum ut homo fieri uellet seque infirmitate carnis oneraret, ut passionibus, ut dolori, ut morti se ipse subiceret — quasi non facile illi esset ut citra corporis inbecillitatem se hominibus ostenderet eosque iustitiam doceret, siquidem id uolebat, maiore auctoritate ut professi dei —:

tunc enim cunctos fuisse praeceptis caelestibus parituros, si ad ea uirtus ac potestas dei praecipientis accederet.

\'cur igitur aiunt \'ad docendos homines non ut deus uenit? cur se tam humilem inbecillumque constituit, ut ab hominibus et contemni et poena adfici posset? cur uim ab inbecillis et mortalibus passus est? cur non manus hominum aut uirtute reppulit aut diuinitate uitauit? cur non maiestatem suam sub ipsa saltem morte patefecit, sed ut inualidus in iudicium ductus est, ut nocens damnatus, ut mortalis occisus?

\' refutabo haec diligenter nec quemquam patiar errare. illa enim magna et mirabili ratione sunt facta: quam quicumque perceperit, non tantum mirari desinet deum ab hominibus esse cruciatum, uerum etiam facile peruidebit ne deum quidem potuisse credi, si ea ipsa quae arguit facta non essent.

Quicumque praecepta dat hominibus ad uitam moresque fingit aliorum, quaero debeatne ipse facere quae praecipit an [*](EPITOME 23-371, 4] c. 45, 1 s. ) [*](BBUSPV] 1 peruerse] per:se B non om. S intellegenti H 2 posse H 4 seque uellet V honeraret R, *onerare (Ti er.) H, onerare Y 5 doloris H subi+ceret (a er.) S 6 corfporis1 S1 8 ualebat (uol- m. 1) Buolebant S maiore. (m er.) P professi] praeceptis B, professio H deum H 9 eas P 10 fcccederet1 P1 11 uhumilem (in er.) V 12 inbecillemque R constituit] constauit S* omnibus S 13 posset? B1 14 manibus Y 15 uitauit (iuL in ras. ex mu ? m. 2) B, ditauit, sed d minus cert., Y quur R ipsa V saltim HV morte. (m tr.) H 16 sed ut] sicut R, sed V dictus Y 17 haec] haec omnia R 18 nec quemquam] nequam S paciarer rera RI patirfwr 82 magna om. S 19 ratione* (m er.) B quae R, que ex qua S2 21 nec H potuisse] potuisse se Y 23 quicumq.1 B* hominis V ad] ac 8 24 debewtne B3, debeat H facere ipse H facere. (t er.) S praecepit (pre- H) HV ) [*]( XVIIII. Lsct. 1. ) [*]( 24 )

370
non debeat.

si non fecerit, soluta praecepta sunt. si enim bona sunt quae praecipiuntur, si uitam hominum in optimo statu collocant, non se debet ipse praeceptor a numero coetuque hominum segregare inter quos agit, et ipsi eodem modo uiuendum est quo docet esse uiuendum, ne si aliter uixerit, ipse praeceptis suis fidem detrahat leuioremque doctrinam suam faciat, si re ipsa resoluat quod uerbis nitatur adstringere.

unus quisque enim cum audit praecipientem, non uult inponi sibi necessitatem parendi, tamquam sibi ius libertatis adimatur.

respondet itaque doctori hoc modo: \'non possum facere quae iubes, quoniam sunt inpossibilia. uetas me irasci, uetas cupere, uetas libidine commoueri, uetas dolorem, uetas mortem timere, sed hoc adeo contra naturam est, ut his adfectibus animalia uniuersa subiecta sint: uel si adeo putas repugnari posse naturae, tu ipse qui praecipis fac, ut sciam fieri posse.