Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Ordinata uero discipulis suis euangelii ac nominis sui praedicatione circumfudit se repente nubes eumque in caelum sustulit, quadragesimo post passionem die, sicut Daniel fore ostenderat dicens: et ecce in nubibus caeli ut filius hominis ueniens (et) usque ad uetustum dierum peruenit.

discipuli uero per prouincias dispersi fundamenta ecclesiae ubique posuerunt facientes et ipsi in nomine magistri dei magna et paene incredibilia miracula, quia discedens instruxerat eos uirtute ac potestate, quo posset nouae adnuntiationis ratio fundari et confirmari. sed et futura illis aperuit omnia: quae Petrus et Paulus Romae praedicauerunt et ea praedicatio in memoriam scripta permansit. in qua cum multa alia mira tum etiam hoc futurum esse dixerunt, ut post breue [*](EPITOME 8—17] c. 42, 3 s. 19-368, 13] c. 41, 7. ) [*](AUCTOBES 8 ss.] cf. Tertull. Apolog. c.21 (I pag. 203): dehinc ordinatis eqs. (Cyprian. pag. 30, 14 ss.) 10] Dan. 7, 13; cf. Cyprian. pag. 92, 17. 17-368, 11] Nouum Testament. extra canonem receptum coll. Hilgenfeld, ed. 2, fascic. IV, \'Petri et Pauli praedicatio\', pag. 58,7; 64. ) [*](BBHSPV] 1 et producere S 2 uinclis H sedentes (tert. e ex i m. 2) R 8 ad loc. Isaiae cf. Roenschium pag. 551 4 carcere* (s er.) B in tenebris sederemus R post tenebris repetit inclusi V 6 mali Volkmatmm, obsertl. misc. 1872 pag. 14 uinclis H in luce sapientia S, insipientiae, om. in luce P 7 hereditate H 8 Ordinato H, Post ordinata P suis om. HlV; cf. ad pag. 332, 13 euangelii R, euangelia BPV, euangelica S, euangelio H 9 circumdedit V nube V cumque] seque V 10 quinquagesimo R, quadragern\'simo V 11 et om. S ut om. HV 12 et addidi ex Epit. et pag. 312, 11 uetustum] cf. ad pag. 312, 11; 313, 16 14 facientes om. H ipsi in] ipsius H, ipsi S nomen H 15 et] ac H pAene B3 miracula] miracula fecerunt H qua V descendens BHtS 16 qua BSPV ratio] traditio B 17 aperuit illis B 18 romam H im P 19 memoria HV 20 breue tempus] magisterium P )

368
tempus inmitteret deus regem, qui expugnaret Iudaeos et ciuitates eorum solo adaequaret, ipsos autem fame sitique confectos obsideret.

tum fore ut corporibus

suorum uescerentur et consumerent inuicem, postremo ut capti uenirent in manus hostium et in conspectu suo uexari acerbissime coniuges suas cernerent, uiolari ac prostitui uirgines, diripi pueros, allidi paruulos, omnia denique igni ferroque uastari, captiuos in perpetuum terris suis exterminari, eo quod exultauerint super amantissimum et probatissimum dei filium.

itaque post illorum obitum, cum eos Nero interemisset, Iudaeorum nomen et gentem Vespasianus extinxit fecitque omnia quae illi futura praedixerant.