Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Summus igitur deus ac parens omnium cum religionem suam transferre uoluisset, doctorem iustitiae misit e caelo, ut nouis cultoribus nouam legem in eo uel per eum daret, non sicut ante fecerat per hominem, sed tamen nasci eum uoluit tamquam hominem, ut per omnia summo patri similis existeret.

ipse enim pater deus, origo et principium rerum, quo-niam parentibus caret, ὰπάπωρ atque ὰμήτωρ a Trismegisto uerissime nominatur, quod ei nullo sit procreatus. idcirco etiam filium bis nasci oportuit, ut et ipse fieret ὰπάτωρ atque ὰμήτωρ.