Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

denique ob uirtutem ac fidem, quam deo eihibuit in terra, datum est ei regnum et honor et imperium et omnes populi tribus linguae seruiunt ei, et potestas eius aeterna, quae numquam transibit, et regnum eius non corrumpetur.

quod quidem duobus modis intellegitur, quia et nunc habet perpetuam potestatem, cum omnes gentes et omnes linguae nomen eius uenerantur, maiestatem confitentur, doctrinam secuntur, uirtutem imitantur, habet imperium atque honorem, cum omnes tribus terrae praeceptis eius obtemperant,