Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ut enim nihil sciendum sit, aliquid sciri necesse est: nam si nihil omnino scias, id ipsum, sciri nihil posse, tolletur.

ita qui uelut sententiae loco pronuntiat nihil sciri, tamquam perceptum profitetur et cognitum: ergo aliquid sciri potest.

huic simile est illut quod in scholis proponi solet in asystati generis exemplum, somniasse quendam ne somniis crederet. si enim crediderit, tum sequetur ut non sit credendum, si autem non crediderit, tum sequetur ut credendum sit.

ita si nihil sciri potest, necesse est id ipsum sciri, quod nihil sciatur, si autem scitur non posse sciri, falsum est ergo quod dicitur nihil sciri posse. sic inducitur dogma sibi ipsi repugnans seque dissoluens.

sed homo uersutus ceteris philosophis scientiam uoluit eripere, ut eam domi absconderet — nam sibi illam profecto non adimit qui aliquid adfirmat, ut ceteris adimat —: sed nihil agit; apparet enim ac furem suum prodit.

quanto faceret sapientius ac uerius, si exceptione facta diceret causas rationesque dumtaxat rerum caelestium seu naturalium quia sunt abditae nec sciri posse, quia nullus doceat, nec quaeri oportere, quia inueniri quaerendo non possint.

qua exceptione interposita et physicos admonuisset, ne quaererent ea quae modum excederent cogitationis humanae, et se ipsum calumniae inuidia liberasset et nobis certe dedisset aliquid quod sequeremur.

nunc autem [*](B(G)HRPV} 1 nihil] nihil sciri posse B ex 3 2 aliquod Rl scire HP omni H 3 ita qui PV, itaqurend B1, itaque RH, itaque qui edd. 4 praeceptum B1, corr. B3, perceptum (alt. p ex r m. 2) V profiteretur B 5 scire H est om. B quod] quod philosophis H 6 scolis HP asystat i* (n er.) H, asystita Vile omniasse (1 ? er.) B 7 somnis H sequitur BHV 8 non sit credendum] non credeardum (n m.2) sit H, credendum non P si autem — credendum sit om. BH, eadem uerba cum insequenti ita om. P tunc BH, om. P sequetur V, sequitur BRH, om. P 10 scitur] sci*tur (a er.) H non posse] posse nihil edd. 11 quo\'d\' (d m. 1 ?) dicijtur P 12 dicam ut uid. Bx, dogma in ras. corr. B3, digma V1 ipsum BR0,0 (ras. corr.) H seque. fa ? er.) V 14 ab A[b]sc[on](deret) incipit codicis G pag. 45 (166) ter scripta, cuius in uerss. 1. 2 perpauca legebantur ademit H 15 an enim (illa) ? ac — prodit om. P 16 furorem BR sapientius ac] hoc H 18 nelCJ H1, ne V 19 nullum B 20 possunt BH quae BarPl, e eras. in B, e del. P3 21 nec H\' quaei-Crent P3 modum] admodum H cogitationis* (1 er.) B )

190
cum ab aliis sequendis nos retraxerit, ne uelimus plus scire quam possumus, non minus a se quoque ipso retraxit.

quis enim uelit laborare, ne quicquam sciat, aut eiusmodi suscipere doctrinam, ut etiam communem scientiam perdat? quae si doctrina est, scientia constet necesse est, si non est, quis tam stultus, ut discendum id putet in quo aut nihil discitur aut etiam dediscitur?

quare si neque omnia sciri possunt, quod physici putauerunt, neque nihil, quod Academici, philosophia omnis extincta est.