Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quid ergo ex omnibus erit uerius? fortasse nihil. \'at omnia dicta sunt quae in rerum naturam cadunt, ut necesse sit aliquid eorum esse uerum.\' at nescietur quis uerum dixerit.

potest fieri ut omnes ex parte aliqua errauerint, ex parte adtigerint ueritatem. stulti ergo simus, si hoc disputatione quaeramus: potest enim superuenire aliquis qui opiniones nostras derideat nosque pro insanis habeat, qui uelimus id quod nesciamus quale sit opinari.

uerum non opus est longe posita conquirere, unde nemo fortasse ueniat qui nos redarguat.

age opinemur quid nunc in foro geratur, quid in curia. longum est id quoque. dicamus interposito uno pariete quid fiat: nemo id potest scire nisi qui audierit aut uiderit. nullus igitur audet id dicere, quia statim non uerbis, sed re ipsa praesenti refutabitur.

atquin hoc idem faciunt philosophi, qui disputant in caelo quid agatur, sed eo se inpune id facere arbitrantur, quia nullus exsistit qui errores eorum coarguat.

quodsi existimarent descensurum aliquem qui eos delirare ac mentiri doceret, numquam quicquam de iis rebus quas scire non possunt disputarent. nec tamen ideo felicior putanda est eorum inpudentia et audacia, quia non redarguuntur: redarguit enim deus, cui soli ueritas nota est, licet coniuere uideatur, eamque hominum sapientiam pro summa stultitia computat. [*](EPITOME 15—24] cf. c. 26,3-5. ) [*](AUCTORES 23 s.] cf. I Cor. 3, 19. ) [*](BRPHPVj 1 exurget H tertius] et tertius P 2 ergo] enim P 3 ad BP\', corr. P3, at om. H sunt] possunt B 4 ut om. V 5 ac B nec scietur (orn. at) H fieri] enim B 6 exx (sic) aliqua parte B 7 sumus RH si adll. P3 8 opinatioues R 9 id (i ras. ex a) V 11 ueniet R nos quiiii B 12 feratur F1 quo*que (d er.) H 13 potest id RP ridl H2 14 aut] et BP audeat B 15 qui BH At qui iu (^, m. 2) V 16 idem in mg. V2 17 ridl B3 existit RP, extitit H 18 aeslimarent B descensurum esse B 19 diceret (i ex o) BH2 e num P 20 quicquam om. B iis edd., hiš C possunt (sic corr. ne. 3) P 21 ideoP inpudentia et audatia P2 inprudentia V 22 redarguantur H 23 conhibere B, conibere H )

184

Recte igitur Zenon ac Stoici opinationem repudiarunt. opinari enim te scire quod nescias non est sapientis, sed temerarii potius ac stulti.

ergo si neque sciri quicquam potest, ut Socrates docuit, neque opinari oportet, ut Zenon, tota philosophia sublata est. quid quod non tantum ab his duobus euertitur qui philosophiae principes fuerunt, sed ab omnibus, ut iam uideatur iam pridem suis armis esse confecta?

in multas sectas philosophia diuisa est et omnes uaria sentiunt. in qua ponimus ueritatem? in omnibus certe non potest.

designemus quamlibet: nempe in ceteris omnibus sapientia non erit. transeamus ad singulas: eodem modo quidquid uni dabimus, ceteris auferemus. una quaeque enim secta omnes alias. euertit, ut se suaque confirmet, nec ulli alteri sapere concedit, ne se desipere fateatur: sed sicut alias tollit, sic ipsa quoque ab aliis omnibus tollitur.