Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed ut aduersarium suum nesciunt, sic ne uirtutem quidem sciunt, cuius scientia ab aduersarii notione descendit. quae si coniuncta est cum sapientia uel, ut ipsi dicunt, eadem ipsa sapientia est, ignorent necesse est in quibus rebus sita sit.

nemo enim potest ueris armis instrui, si hostem contra quem fuerit armandus ignorat, nec aduersarium uincere qui in dimicando non hostem uerum, sed umbram petit. prosternetur enim qui alio intentus uenientem uitalibus suis ictum nec praeuiderit ante nec cauerit.