Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

non dissimili errore credunt esse fortunam quasi deam quandam res humanas uariis casibus inludentem, quia nesciunt unde [*](B(G)RSHPV] 1 respectet S, expectet H nisi] nisi ut H 3 est om. R in om. H alt. quo om. H 4 a Nostra nitatur incipit codicis G pag. 66 (48) paene tota lecta di (1 ras. ex s) P generauit BG 5 philosophia Pl, a del. P3 aberraruut BSV **sapientes (bi er.) B 6 ╵non╵B quaesie(ru)nt G 7 quia] quoniam (qm V) BGV in tantos] in altos H, intentos V 9 oijoluerunt (n in ras. ex u ? m. 3) B, [u]oluerunt G 10 sust(ull)erunt G speciem H, spetiao P\' (a del. Py) V falsa╵e╵ B3, false G uirtutes Vac 12 aut om. H ignorent S 13 effectus mundus B 16 prudentia (ante et) P 19 esset BG uel ante necessitas] aut H 20 ipsam edd. sedsibilis V 22 lp/Jibeat V si natura est] si naturae si V terram P1, m del. P3 23 deus] di, sed i ras. ex s, P 24 in I-I esse fortuna desinit codicis G pag. 65 (48), sequitur pag. 66 (47), in qua nihil legi poterat 25 res (exp. m. rec.) S humanis S )

265
sibi bona et mala eueniant.

cum hac se compositos ad proeliandum putant nec ullam tamen rationem reddunt a quo et quam ob causam, sed tantum cum fortuna se digladiari momentis omnibus gloriantur.

iam quicumque consolati sunt alios ob interitum amissionemque carorum, fortunae nomen acerrimis accusationibus prosciderunt nec omnino ulla eorum disputatio de uirtute est, in qua non fortuna uexetur.

Marcus Tullius in sua Consolatione pugnasse se semper contra fortunam loquitur eamque a se esse superatam, cum fortiter inimicorum impetus rettudisset; ne tum quidem se ab ea fractum, cum domo pulsus patria caruerit: tum autem, cum amiserit carissimam filiam, uictum se a fortuna turpiter confitetur. cedo inquit et manum tollo. quid hoc homine miserius, qui sic iaceat?

insipienter inquit, sed qui se profitetur esse sapientem. quid ergo sibi uult adsumptio nominis? quid contemptus ille rerum, qui magnificis uerbis praetenditur? quid dispar ceteris habitus? aut cur omnino praecepta sapientiae datis, si nemo adhuc qui sapiat inuentus est? et quisquam nobis inuidiam facit, quia philosophos negamus esse sapientes, cum ipsi nec scire se quicquam nec sapere fateantur?

nam si quando ita defecerint, ut ne adtingere quidem quicquam possint, quod faciunt in rebus [*](EPITOME 15—266, 2] c, 35, 1 s. ) [*](AUCTORES 8-14] Consol. frg. 16. ) [*](EXPILATOBES § 6; c. 29, 1-11] Isidor. orig. VIII 11, 94. ) [*](BRSHPVj 1 et] aut SH ueniant S hauc B, haec (exp. m. 1 ?) P isej H2 2 ta**m ex talem V2 /iredduntj V 3 fortunii S1, - del. S2 digladiari (pr. i ex e m. 3) P montis V 5 alios cdd., aliquos C (nisi quod inaliquos P) ab initerituj (in ras. tn. 2) amissionequo H iuteritus P d 6 prosiderunt S eorum ulla SH 7 u=ersetur (.sic) fortuna B 8 consolatiCne1 B2 se om. BPV 9 a otn. S esse] semper esse SH 10 retudisset SHP 11 fructum V caruerit Heumannus, caruit C 13 caedo HP 14 iacet B insipientem B 15 sed om. H quis BSPV se profitetur se esse R 16 hominis S quid ante contemptus] quod HI, qui V 17 abitus H 18 datas (alt. a ex i) 82 20 sapientis V1 nec scire] nescire RSHP rsel P2 21 quicquam] quicquam possint H 22 quidem om. SH quod] quid R )

266
ceteris, tura uero admonentur ignorantiae et quasi furibundi exiliunt et exclamant caecos esse se et excordes.

Anaxagoras pronuntiat circumfusa esse tenebris omnia; Empedocles angustas esse sensuum semitas queritur, tamquam illi ad cogita-ndum reda et quadrigis opus esset;

Democritus quasi in puteo quodam sic alto, ut fundus nullus sit, ueritatem iacere demersam: nimirum stulte, ut cetera.

non enim tamquam in puteo demersa ueritas est, quo uel descendere uel etiam cadere illi licebat, sed tamquam in summo montis excelsi uertice uel potius in caelo, quod est uerissimum.

quid est enim cur eam potius in imum depressam diceret quam in summum leuatam? nisi forte mentem quoque in pedibus aut in imis calcibus constituere malebat potius quam in pectore aut in capite.