Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quod igitur fuit illut tempus? quando est aut a quibus absoluta? nam quod ait stultissimos fuisse, qui putassent ingeniis suis perfectam esse sapientiam, uerum est: sed ne ipse quidem satis prudenter, qui aut a ueteribus coeptam aut a nouis auctam [aut] mox a posterioribus perfectuiri putauit.

numquam enim potest inuestigari quod non per uiam suam quaeritur.

Sed repetamus id quod omisimus. fortuna ergo per se nihil est: nec sic habendum est, tamquam sit in aliquo sensu, siquidem fortuna est accidentium rerum subitus atque inopinatus euentus.

uerum philosophi, ne aliquando non errent, in re stulta uolunt esse sapientes: qui fortunae sexum mutant eamque non deam sicut uulgus, sed deum esse dicunt.

eundem [*](AUCTORES 4] Tusc. III 28,69. ) [*](EXPILATORES c. 29,1-11] cf. ad c. 28, 6. ) [*](BRSHPV] 1 seiitiawt H1 ueliut H statuere] satis statuere P i posses (corr. m.2) B, possis SH edd. 2 sibi suo S 3 distruas Pl, corr. PJ quos (s in ras. ex d ? m. 2) B ipsa H distruit Pcorr. P3 4 infligit H, adficit P1, adfigit P3 uteres V 5 aut, (ante stultissimos) om. S1 (s. 1. SV P aut gloriosissimos om. P 6 tterba qui existimauissent — perfectam inter accusans et ait (5) codd. Cic. existimassent B 7 perceptam R 9 plane RHPV cum codd. Cic., om. BS fore om. V 10 inter tempus et quando hoc quo more Pi quo modo Volkmannus, obsnu. miscell. 1872 pag. 14 esset B W H2 11 fuisse] suis se V perceptam R 12 ipsi S 13 a om. V ueterioribus 11 actam S 14 aut deleuit Heumannus posteribus H perfectuiri P1 fperfectam P3) V, perfectum iri BSH, perceptu iri R; cf. adp.23, 4 15 inuesti inuestigari V suam om. H 19 reuentusl P3 errent] essent B\', corr. B3 20 rquil B3 secum V 21 eamque — esse dicunt in inf. mg. H2 non om. V dicant B )

268
tamen interdum naturam, interdum fortunam uocant, quod multa inquit idem Cicero efficiat inopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum. cum igitur causas ignorent propter quas fiat aliquid, et ipsum qui faciat ignorent necesse est.

idem in opere ualde serio, in quo pritecepta uitae deprompta ex philosophia filio dabat, magnam inquit esse fortunae uim in utramque partem quis nescit? nam et cum prospero flatu eius utimur, ad exitus peruenimus optatos, et cum reflauit, adfligimur.

primum, qui negat sciri posse quicquam, sic hoc dixit, tamquam et ipse et omnes sciant. deinde, qui etiam quae clara sunt, dubia conatur efficere, hoc putauit esse clarum quod illi esse debuit uel maxime dubium: nam sapienti omnino falsum est.

quis inquit nescit? ego uero nescio. doceat me, si potest, quae sit illa uis, qui flatus iste et qui reflatus. turpe igitur, hominem ingeniosum id dicere, quod si neges probare non possit.

postremo, quod is qui dicit adsensus esse retinendos, quod stulti sit hominis rebus incognitis temere assentire, is plane uulgi et inperitorum opinionibus credidit, qui fortunam [*](AUCTORES 1] Acad. post. I 7, 29. 6] de off. II 6, 19. 17] cf. Acad. post. I 12, 45; de nat. deor. I 1, 1. ) [*](B(G)RSHPVJ 1 naturam interdum om. P 2 a Multa inquit incipit codicis G pag. 67 (43) paene tota lecta quod efficiat multa inprouisa et (uel baec) necopinata nobis codd. Cic. 4 propter — ignorent om. R propterrl P3 post et s. 1. id B3 qui in mg. 272 5 ignoret G ualde serio] uel desliderioJ H1 ualde serio in om. P 6 magnam — partem] magnam uim esse in fortuna in utramque partem, uel secundas ad res uel aduersas codd. Gic. 7 utraque (ra ex ro m. 2) S nescit scripsi, nesciat C, sed cf. 14; ignorat codd. Cie. 8 peruenimus] peruehimur codd. Cic. 9 optat[oet] G et BP cum codd. Cic., om. RSHV reflauit codd. Cic., respirauit C, nisi quod u (sic) del. nł. 2 S; cf. infra 15 qui reflatus 10 qui] quidem B, qui[d] I sed post d per spatium e fuisse potest, G quiicjquam V2 si S, sic om. H et (ante ipse) Onł. H 11 clara] uera P conatur edd., conetur C 12 pntaui S, putauerit P 14 nescit] cf. 7 uero otti. G 15 et om. BG turpem H hom[i]ne G 16 it B, id om. H 17 quod is SHPV, recepi coni. deinde quod IV13, 26; quid (om. is) Bl, quod in ras. corr. B3, quid hi[s] G, is (om. quod) R Heumunnus 18 sdti B3 hominis ex hominibus ut uid. B3, homini V adsentiri (ass- S) SH 19 his GH, iis R, \'i\'s V2 opinionem H credit SH )

269
putant esse quae tribuat hominibus bona et mala. nam simulacrum eius cum copia et gubernaculo fingunt, tamquam haec et opes tribuat et humanarum rerum regimen optineat.

cui opinioni et Vergilius adsentit, qui fortunam omnipotentem uocat, et historicus, qui ait: sed profecto fortuna in omni re dominatur. quid ergo ceteris diis loci superest?

cur non aut ipsa regnare dicitur, si plus potest, aut sola colitur, si omnia? uel si tantum mala immittit, aliquid causae proferant cur, si dea sit, inuideat hominibus eosque perditos cupiat, cum ab iis religiose colatur, cur aequior sit malis, iniquior autem bonis, cur insidietur adfligat decipiat exterminet,

quis illam generi hominum uexatricem perpetuam constituerit, cur denique tam malam sortita sit potestatem, ut res cunctas ex libidine magis quam ex uero celebret obscuretque.

haec, inquam, philosophos inquirere oportuit potius quam temere innocentem accusare fortunam: quae etiamsi sit aliqua, nihil tamen adferri ab iis potest, cur hominibus tam inimica sit quam putatur.

itaque illae omnes orationes quibus iniquitatem fortunae lacerant suasque uirtutes contra fortunam superbissime iactant, nihil sunt aliut quam deliramenta inconsideratae leuitatis.

quare non inuideant nobis, quibus aperuit ueritatem [*](AUCTORES 4] Aen. VIII 334. 5] Sallust. Cat. 8, 1. 13] ibid. ) [*](B(G)RSIIPV} 1 tribuit II 2 fingunt] piugitur fingunt R 3 rerum om. P cui] cuius S, ad cuius H 4 opinionem H et] adest et P uirgilius SV adsensit RV, om. P 5 storrlicus B3, stoi II Gi in hoc de- eiu sinit codicis G pag. 67 (43), sequitur pag. 68 (44) incipiens ab [A](i)[t] (om. qui), cuius in uerss. 1-25 pauca legebantur 6 qui P diis ceteris SH locis ex locu P 7 aut rcurl sola R2 8 immo Bl, immittat sic cotr. B* profert S, prolerat 11, proferent yt 9 cur om. G 10 iis R, his BGSHV, *iis (b er.) P religio sola colatur II cur* (a er.) S, cum V fit (uix sit) S malis] in malis H malis — bonis] malis rebus bonis iniquior (om. autem) P 11 illam om. 11 12 generis H hominem V1 13 multam BI, malam corr. B3 14 libidinem P1, m del. P3 15 philosophi H, filosofis V oportuit] fuit H timere Bx, corr. B3 16 innocentem his pac, pr. del. m. al.? etiamrsil P3 17 iis R, *iis (h er.) P, his rell. potest] tamen R 18 iniquitates B 19 suarSlque S2?, se suasque P superbissima P 20 qm (i. e. quoniam) in ras. V ex qua 82 deliramentą (alt. a ex e m. 3) P, deliramen V 21 uideat (v i. e. ur Mt. 2 ?) S, inuideat H, indeant V )

270
deus: qui sicut scimus nihil esse fortunam, ita scimus esse prauum ac subdolum spiritum, qui sit inimicus bonis hostisque iustitiae, qui contraria faciat quam deus, cuius inuidiae causam in secundo libro explicauimus.

hic ergo insidiatur uniuersis: sed eos qui deum nesciunt errore inpedit, stultitia obruit, tenebris circumfundit, ne quis possit ad diuini nominis peruenire notitiam, in quo uno et sapientia continetur et uita perpetua;

eos autem qui deum sciunt dolis et astu adgreditur, ut cupiditate aut libidine inretiat, ut peccatis blandientibus deprauatos inpellat ad mortem, uel si dolo nihil profecerit, ui et uiolentia deicere conatur.

idcirco enim in primordiis transgressionis non statim ad poenam detrusus a deo est, ut hominem malitia sua exerceat ad uirtutem: quae nisi agitetur, nisi uexatione adsidua roboretur, non potest esse perfecta, siquidem uirtus est perferendorum malorum fortis atque inuicta patientia. ex quo fit ut uirtus nulla sit, si aduersarius desit.

huius itaque peruersae potestatis cum uim sentirent uirtuti repugnantem, nomen ignorarent, fortunae sibi uocabulum inane finxerunt: quod quam longe a sapientia sit remotum, declarat Iuuenalis his uersibus: [*]( 4 in secundo libro] c. 8, 4 s. ) [*](AUCTORES 13-18] cf. Senec. de prouid. 2, 4 (marcet - uirtus). 7 (fortunam]; 4, 16 (uexatione). ) [*](EXPILATORES 13s.] cf. Lucifer. Calar., moriend. esse p. dei filio c. 2 (pag. 287, 26 ss.): hinc est quod malis tuis quatientibus — roboremur. ) [*](B(G)JiSIIPV] 2 prauum] patruum S nobis H 3 quam] qm in ras. ex qua 82 causa H 5 stultitia — circumfundit om. H obruat V a [Ten] (ebris) incipit codicis G pag. 69 (45), cuius in uerss. 1-4 nonnulla legebantur 6 notitiam peruenire R 7 in om. H post uno s. I. • s • do m. recent. S 8 dominum P nesciunt V rdolisl Ps astutia1 P9, aestu V adgreditur om. H ut] **ut (et er.) B, ut aut H, et V 9 aut] ac B edd. inretiat om. P ut] aut HP blanditibus H depratos Bl, corr. B1 10 inpellat P1* proficerit H ui om. H ui et om. V 11 decedere B I, defi\'ce**re B3, deiecere V in om. SH 13 ad] et 8 14 non] non tom R 15 patientia] sapientia V 16 si] nisi P aduersarios V desit] detur P itaque] denique S 17 sentirerntl 82 repugnarent P 18 nomenrqjl S1; nomenque edd. nomen ignorarent om. P ignowrent B post ignorarent s. I. • s - ptl (i. e. scilicet philosopbi) S fixerunt RV™ 19 W ps 20 in his R uerrsilbus B, uerwbus ex uerbis 82 )

271
  1. nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
  2. nos facimus, fortuna, deam caeloque locamus.

stultitia igitur et error et caecitas pt, ut Cicero ait, ignoratio rerum atque causarum naturae ac fortunae nomina induxit.