Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Democritus quasi in puteo quodam sic alto, ut fundus nullus sit, ueritatem iacere demersam: nimirum stulte, ut cetera.

non enim tamquam in puteo demersa ueritas est, quo uel descendere uel etiam cadere illi licebat, sed tamquam in summo montis excelsi uertice uel potius in caelo, quod est uerissimum.

quid est enim cur eam potius in imum depressam diceret quam in summum leuatam? nisi forte mentem quoque in pedibus aut in imis calcibus constituere malebat potius quam in pectore aut in capite.

adeo remotissimi fuerunt ab ipsa ueritate, ut eos ne status quidem sui corporis admoneret ueritatem illis in summo esse quaerendam.

ex hac desperatione confessio illa Socratis nata est, qua se nihil scire dixit nisi hoc unum, quod nihil sciat, hinc Academiae disciplina manauit, si tamen disciplina dici potest in qua ignoratio et discitur et docetur.

sed ne illi quidem qui scientiam sibi adsumpserunt, id ipsum, quod scire se putabant, constanter defendere potuerunt.

qui, quoniam ratio illis non quadrabat per ignorantiam rerum diuinarum, tam uarii, tam incerti fuerunt sibique saepe contraria disserentes, ut quid [*](EPITOME 2-7] c. 35, 3 s. 7-267,15] c. 35, 4 quam — sapientem. 16 s.] c. 35, 3 mitto — sententia. ) [*](AUCTORES § 12 s.] cf. Cic. Acad. post. 112,44. § 17] cf. ibid. § 45. ) [*](BRSHPV] 2 exiliunt C oxeovdes P3 anexagoras S 3 reslse B2 4 sensuwm JB2 illi om. H 5 rada B, redis H, raeda P esset] est V quaesi V 6 quodam — in puteo (7) om. R quodam om. BH, quod-dam P1, pr. d del. P3 sit] sit sic H facere Y 7 nimirum (pr. i ex e m. 3) P puteil SH 8 etiam om. P 9 supra sed add. et non B2, sed om. V uerticem P1, m del. P3 an caelo(conlocata) ? Thilo 11 dicere H, diceres (s add. nt. 3) P l*euatam (a er.) B; malim eleuatam 12 eatcibus V 13 mallebat. P 15 **ueritatem (ui er.) B illis om. P 16 ex] in P has Y disperatione P socrates V 17 qua* (e er.) H, qui par., corr. m. 1 ? 19 ignora*tio (n er.) B 20 a bi (in sibi) — ipsum quod s. I. P2 se om. H putant P 21 quoniam] qua V illis ratio R 23 saepe] semper P )

267
sentirent, quid uellent, statuere ac diiudicare non posses.

quid igitur pugnes aduersus eos homines qui suo sibi gladio pereunt? quid labores ut eos destruas, quos sua ipsos destruit atque adfligit oratio? Aristoteles inquit Cicero ueteres philosophos os accusans ait eos aut stultissimos aut gloriosissimos fuisse, qui existimauissent philosophiam suis ingeniis esse perfectam: sed se uidere, quod paucis annis magna accessio facta esset, breui tempore philosophiam plane absolutam fore.

quod igitur fuit illut tempus? quando est aut a quibus absoluta? nam quod ait stultissimos fuisse, qui putassent ingeniis suis perfectam esse sapientiam, uerum est: sed ne ipse quidem satis prudenter, qui aut a ueteribus coeptam aut a nouis auctam [aut] mox a posterioribus perfectuiri putauit.

numquam enim potest inuestigari quod non per uiam suam quaeritur.