Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

da cupidum auarum tenacem, iam tibi eum liberalem dabo et pecuniam suam plenis manibus largientem.

da timidum doloris ac mortis, iam cruces et ignes et Perilli taurum contemnet.

da libidinosum adulterum ganeonem, iam sobrium castum continentem uidebis.

da cruaeiem et sanguinis aapetenteIll, lam in meram clementiam furor ille mutabitur.

da iniustum insipientem peccatorem, continuo et aequus et prudens et innocens erit: uno enim lauacro malitia omnis abolebitur.

tanta diuinae sapientiae uis est, ut in hominis pectus infusa matrem delictorum stultitiam uno semel inpetu expellat: ad quod efficiendum non mercede, non libris, non lucubrationibus opus est.

gratis ista fiunt, facile, cito, pateant modo aures et pectus sapientiam sitiat. nemo uereatur: nos aquam non uendimus nec solem mercede praestamus. dei fons uberrimus atque plenissimus patet cunctis et hoc caeleste lumen uniuersis oritur [*](AUCTORES 6] Terent. Ad. IV 1, 18. ) [*](BBSHPVJ 1 libidiuem coercebunt in mg. H7 cohercebuut B, coercebunt cett. 2 cadant V1 3 et (ante uera) s. I. H2 4 et experimenta R da ihi V 6 quam C cum Terent. codd. GiD, quasi reliqtti codd. Terent. ouem (u ras. ex b) H reddo Terent. 9 ignis H et yilli (i. e. perilli) taurum V, et periculum omne B, et pericula omnia R, et phalaris (sic) taurum S, rort. ex c. 27, 5, et pericula et aurum H, om. P d contemn╷et╷ H2 10 adulter*um (i er.) H 11 sanguis V appe**tentem (xd m. 3, ni er.) P 12 meram Heumannus, ueram C iustum S 13 continuo a et sic P et om. H aequs B iunocuws B3 14 enim uno V abolebitur fa ex 0 m. 2) R, aboleuitur H tantae II 15 infusa (~~er.) B, infusam HP 16 delictorem Pac, dilictorem V simul edd., semel defendit Buenemannw, cf. eius adn. ad V 4, 1 ad eras. et ex corr. B3 ad quod efficiendum] ad faciendum H quod non (exp. m. 2) V 17 tert. non] aut H 18 pateant (pr. t ex r) V ret pectus1 P2 19 uindimus V1 20 sole H mercedem (exp. tn. 3) P atque] aquae B 21 cuncti(set hoccaeleste) B )

261
quicumque oculos habent.

num quis haec philosophorum aut umquam praestitit aut praestare si uelit potest? qui cum aetates suas in studio philosophiae conterant, neque alium quemquam neque se ipsos, si natura paululum obstitit, possunt facere meliores. itaque sapientia illorum, ut plurimum efficiat, non excindit uitia, sed abscondit.

pauca uero dei praecepta sic totum hominem inmutant et exposito uetere nouum reddunt, ut non cognoscas eundem esse.

Quid ergo? nihilne illi simile praecipiunt? immo permulta, et ad uerum frequenter accedunt, sed nihil ponderis habent illa praecepta, quia sunt humana et auctoritate maiore id est diuina carent.