Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

conati quidem sunt illi facere quod

ueritas exigebat, sed non potuit ultra uerba procedi, primum, quia multis artibus opus est, ut ad philosophiam possit accedi.: discendae istae communes litterae propter usum legendi, quia in tanta rerum uarietate nec disci audiendo possunt omnia nec memoria contineri.

grammaticis quoque non parum operae dandum est, ut rectam loquendi rationem scias; id multos annos auferat necesse est.

ne oratoria quidem ignoranda est, ut ea quae didiceris proferre atque eloqui possis. geometria quoque ac musica et astrologia necessaria est, quod hae artes cum philosophia habent aliquam societatem.

quae uniuersa perdiscere neque feminae possunt, quibus intra puberes annos officia mox usibus domesticis profutura discenda sunt, neque serui, quibus per eos annos uel maxime seruiendum est quibus possunt discere, neque pauperes aut opifices aut rustici, quibus in diem uictus labore quaerendus est. ob eam causam Tullius ait abhorrere a multitudine philosophiam.

at enim rudes Epicurus accipiet. quomodo ergo illa quae de principiis rerum dicuntur intellegent, quae perplexa et inuoluta uix etiam politi homines adsecuntur ?

in rebus igitur obscuritate [*](AUCTORES 18-259,4 Epicurus] frg. 227* (pag. 171,19). 18 (Tullius)] cf. § 2. ) [*](BRSHPVJ 1 duxerunt P 2 inuitajtiiteni Bt, inuitatliutem B3 i idem R platuiit ut uid. BI, platiOJ *** B31 3 conponere] cophendere S quidem illi sunt SH, sunt. illi quidem P illi1 V 4 progredi RSH 6 discendendae P communis V 8 oper\'a\'e B1, orere pI, horae part. s. 1. corr. P3 9 est om. P scias id] sciant H 10 supra auferat add. afferat R7; auferant H 11 possit (i ex ej sic V geometrica BarRS. geumetria H quodque ad musicae (om. et) astrologia H, quoque ac musica (om. ct) astroligia (sic) in inf. mg. add. PJ 12 n mastrologia (corr. m. 3) B qucd1 P \'hae1 B3, cae RIHV habent cum philosophia P 13 habewnt B3 14 infra B pubere V 15 mos S 16 annos om. V 18 labor (1 ex i corr.) V ob eam] . Eam V 19 aborrere HVae a om. R 20 principi(is) B 21 rerum om. P intell(egent) B, intellegunt H per pṛο̣p̣ḥẹṭạ, exp. et in mg. \' plexa add. m. 2 V 22 adsequntur B, adsequuntur SPV rigiturl pH )

259
inplicatis et ingeniorum uarietate confusis et eloquentium uirorum exquisito sermone fucatis quis inperito ac rudi locus est?

denique nullas umquam mulieres philosophari docuerunt praeter unam ex omni memoria Themisten neque seruos praeter unum Phaedonem, quem male seruientem redemisse ac docuisse traduntur.

enumerant etiam Platonem ac Diogenem, qui tamen non serui fuerunt, sed his seruitus euenerat: sunt enim capti. Platonem quidem redemisse Anniceris quidam traditur sestertiis octo. itaque insectatus est conuiciis hunc ipsum redemptorem Seneca, quod Platonem paruo aestimauerit,

furiosus, ut mihi uidetur, qui homini fuerit iratus, quod non multam pecuniam perdidit: scilicet aurum appendere debuit tamquam pro mortuo Hectore aut tantum ingerere nummorum, quantum uenditor non poposcit.

ex barbaris uero nullum praeter unum Anacharsin Scytham, qui philosophiam ne somniasset quidem, nisi et linguam et litteras ante didicisset.

Quod ergo illi poscente natura faciendum esse senserunt, sed tamen neque ipsi facere potuerunt neque a philosophis fieri posse uiderunt, sola haec efficit doctrina caelestis, quia sola sapientia est.

illi scilicet persuadere cuiquam potuerunt, qui nihil persuadent etiam sibi, aut cuiusquam cupiditates [*](AUCTORES 4-10] frg. 23; e Seneca fort. etiam Gell. II 18. ) [*](BRSHPV] 1 inplicitatis (exp. m. 1 ?) S, inplicitis P confuisset F eloquentiam H 2 et exquisito B fagatis Rpse, ras. corr. locutus RarVar 3 denique om. V inquam Bl, unquam B1 docuerant R 4 themste S, themistem H; \'Themistam scriptum oportuit\' Usenerus 5 Pbaedonem Betuleiug conl. Gell. II18, 1, pythagoram C (nisi quod pjthagora S, phytagoran V) qug S tradunt SH, (Cebetem) tradunt edd.; cf. Addenda 6 diogen*em (t er.) R, diogenen PV 7 diis (h m. 2) R euenerant V cf. Gell. II 18, 9 Diogenes .. seruitutem seruiuit. sed is ex libertate in seruitutem uenum ierat; Lactantii tamen locum mutare nolui; uerba sunt enim capti mihi suspecta 8 annigeris R, aniceres H, aniceris P quidem SV 9 insecutus FJ hinc V 10 paruo (parua S) platonem SH jtaruo existimauerib B paruos V aestimarit (siccorr. m. 3) P 12 scilicet etP appendere BP, ponderare R, pendere S, perdere H, perdedere (exp. m. 2) V 14 nullum om. P; an nullum (nominant) ? 15 anacarsin B, anacharsim RP, anacharsen H, anacharsyn V scythia, sed i del., S, scytan F 17 pos*cente V esse om. P 18 neq; (exp. m.2) S facere] factis H 19 posse] non posse BV hoc B 20 sapiens B non potuerunt H, poterunt F quia H 21 cupiditatê B ) [*]( 17* )

260
oppriment, iram temperabunt, libidinem cohercebunt, cum ipsi et cedant uitiis et fateantur plus ualere naturam?

dei autem praecepta quia et simplicia et uera sunt, quantum ualeant in animis hominum, cottidiana experimenta demonstrant.

da mihi uirum qui sit iracundus maledicus effrenatus, paucissimis dei uerbis tam placidum quam ouem reddam.

da cupidum auarum tenacem, iam tibi eum liberalem dabo et pecuniam suam plenis manibus largientem.

da timidum doloris ac mortis, iam cruces et ignes et Perilli taurum contemnet.

da libidinosum adulterum ganeonem, iam sobrium castum continentem uidebis.

da cruaeiem et sanguinis aapetenteIll, lam in meram clementiam furor ille mutabitur.

da iniustum insipientem peccatorem, continuo et aequus et prudens et innocens erit: uno enim lauacro malitia omnis abolebitur.