Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Vellem mihi, quoniam ueritas in obscuro latere adhuc existimatur uel errore atque inperitia uulgi uariis et ineptis superstitionibus seruientis uel philosophis prauitate ingeniorum turbantibus eam potius quam inlustrantibus, etsi non qualis in Marco Tullio fuit, quia praecipua et admirabilis fuit, aliquam tamen proximam eloquentiae contingere facultatem, ut quantum ueritas ui sua propria ualet, tantum ingenii quoque uiribus nixa exereret se aliquando et discussis conuictisque tam publicis quam eorum qui sapientes putantur erroribus humano generi clarissimum lumen inferret.

quod quidem duabus ex causis fieri uellem: uel quod magis possent credere homines ornatae ueritati, qui etiam mendacio credunt capti orationis ornatu lenocinioque uerborum, uel certe ut ipsi philosophi suis armis potissimum, quibus placere sibi et confidere solent, opprimerentur a nobis.

sed quoniam deus hanc rei uoluit esse naturam, ut simplex et nuda ueritas esset luculentior, quia satis ornata per se est ideoque ornamentis extrinsecus additis fucata corrumpitur, mendacium uero specie placeret aliena, quia per se corruptum uanescit ac diffluit, nisi ornatu aliunde quaesito circumlitum fuerit ac politum, aequo animo fero ingenium mihi mediocre esse concessum.

uerum ego non eloquentiae, sed ueritatis fiducia suscepi hoc opus maius fortasse quam ut [*](B(G)BpHPV] 3 post uellem hoc constantine impator R; cf. Prolegomena (q)uoniam B 2 ineptis in mg. PS 3 saeuenientis Bx, s*eruientes B3 7 Marco] M. RV, om. P 9 ui* (s er.) H, uim (exp. m. 2) V 10 sed H et] ut B tam] quam P 12 inferre B 13 quod P1, d del. Ps credere possint (sic) P hominem P1, corr. P3 ornatae (m ex a m. 2) H 14 ueritati (i ex e m. 2) H 15 lenicinioque V 17 rei om. Bl (add. B3) H 18 qua H 19 ideo quia H fugata P1, corr. P3 21 ornetur B aliunde — politum om. B 22 fero] fore V1 23 mediocres (exp. m. 3?) P eloquentia B a Sed ueritatis incipit codicis G pag. 42 (30) paene tota lecta 24 posset BR ) [*]( XYIIII. Laet. l. ) [*]( 12 )

178
possit meis uiribus sustineri: quod tamen, etiamsi ego defecerim, deo cuius hoc munus est adiuuante ueritas ipsa complebit.

etenim cum sciam maximos quosque oratores a causidicis mediocribus saepe uictos, quod tanta est potentia ueritatis, ut se ipsa quamuis in rebus exiguis sua claritate defendat, cur hanc ego in maxima causa ab ingeniosis quidem illis ac disertis

uiris, sed tamen falsa dicentibus oppressuiri putem ac nou illa si minus oratione nostra, quae de tenui fonte admodum exilis emanat, lumine tamen suo clara et inlustris appareat? nec si philosophi doctrina litterarum mirabiles extiterunt, ego illis etiam scientiam ueri cognitionemque concesserim, quam.

nemo cogitando aut disputando adsequi potest. neque ego nunc reprehendo eorum studium qui ueritatem scire uoluerunt, quia naturam hominis deus ueri adipiscendi cupientissimam fecit, sed id arguo, id reuinco, quod honestam illorum et optimam uoluntatem non sit secutus effectus, quia neque quid esset uerum ipsum sciebant neque quomodo aut ubi aut qua mente quaerendum.

ita dum succurrere humanis erroribus cupiunt, ipsi se in plagas et in errores maximos induerunt. ad hoc igitur me opus coarguendi philosophiam susceptae materiae ordo ipse deduxit.

nam cum error omnis aut ei religione falsa oriatur aut ex sapientia, in eo conuincendo necesse est utrumque subuertere.

cum enim sit nobis diuinis litteris traditum cogitationes philosophorum stultas esse, id ipsum re [*](EPITOME 5-21] c. 25, 2 s. ) [*](B(G)BPHPVJ 1 ubceribus (exp. m. 2) V *etiaiiisi (a er.) B defecero G 3 causedicis (e ex i) P5 4 ueritati\'s V2 5 ipsa BGP, ipsam IiHV 7 oppressuiri BP, oppres[s]iuiri G, oppressum iri BH, iri oppressu/ / (corr. m. 2) V; cf. ad pag. 23, 4 8 illte1 pu de tenui] de- •t tinuit G 9 exillis (exp. m. 3 ?) P semanat H clara et] clareat (corr. t rint m.3)B 10 supra nec add.t si V2 doctrina litterarum] litteris BG extitert (corr. m. 2) V 12 aut] ac H atSjsequi H1 ego] enim V 14 cupidissimam B, cupidissima G 1C insecutus P 17 ipsum om. P 19 plagas I seterrores G in (ante errores) om. GP maiimas H induerunt HptV, induxerunt BGRP tn. recentm. 20 in coarguendi filoso desintt codicis G pag. 42 (20) 22 in eo] ideo B\', corr. B* 23 an utramque scribendum ? diuiuis om. P 24 filosojforum (fo mltl. m. 3) B re et] recte H )

179
et argumentis docendum est, ne quis honesto sapientiae nomine inductus aut inanis eloquentiae splendore deceptus humanis malit quam diuinis credere.

quae quidem tradita sunt bremter ac nude. nec enim decebat ut cum deus ad hominem loqueretur, argumentis adsereret suas uoces, tamquam aliter fides ei non haberetur, sed ut oportuit locutus est tamquam rerum omnium maximus iudex, cuius est non argumentari, sed pronuntiare.

uerum ipse, ut deus: nos autem cum ad res singulas testimonia diuinae uocis habeamus, profecto monstrabimus quanto certioribus argumentis possint uera defendi, cum etiam falsa sic defendantur, ut uera soleant uideri.

quare non est quod philosophis tantum honoris habeamus, ut eorum eloquentiam pertimescamus.

loqui enim bene potuerunt ut homines eruditi, uere autem loqui nullo modo, quia ueritatem non didicerant ab eo qui eius potens esset.

nec sane magnum aliquid efficiemus, quod illos ignorantiae redarguemus, quam ipsi saepissime confitentur.

in eo solo his quoniam non creditur in quo solo credi debuit, conabor ostendere numquam illos tam ueridicos fuisse quam cum sententiam de sua ignoratione dixerunt.