Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

monstrat. quamuis enim stellae innumerabiles nncare ac radiare uideantur, tamen quia non sunt plena et solida lumina, nec caloris praeferunt quicquam nec tenebras multitudine sua uincunt.

duo igitur illa principalia inueniuntur, quae diuersam et contrariam sibi habent potestatem, calor et umor, quae mirabiliter deus ad sustentanda et gignenda.

omnia excogitauit. nam cum uirtus dei sit in calore et igni, nisi ardorem uimque eius admixta umoris ac frigoris materia temperasset, nec nasci quicquam nec coha.erere potuisset, quin statim conflagratione interiret quidquid esse coepisset.

uude [*]( 5 dixmus] cf. § 5 (II 8, 4). AUCTORES 8] de nat. deor. II 27, 68. ) [*](EXPILATORES 8 s.] Isidor. orig. m 71, 1; de nat. rer. XXIV 1 (ex Lact. ut uid., nou ex Cic, cf. Ctc. *sol dictus\', Lact. \'solem .. appellatum-, Isid. \'sol appellatus\'). ) [*](B(G)RpHPV] 2 perficiant H primutmj B3, primum H 5 quae duo] quando B 6 iis e(M. religiones B falsorum jB\', corr. B3 8 sit B1\' 9 uideri] uidelicet Heumannus malim (cunctis) sideribus ex utroque loco Isidori, uix (omnibus) ex Ctc. 10 lumen] nomen P 11 potissimo PV inlustrat (in add. Ht. 2) V 12 una P et claritudo (et cla add. m. 2) V 13 an diximus ? 14 in 〈si〉m〈i〉[l]〈i〉t[u] desinit codicis C pag. 32 (111), sequitur pag. 33 (118), cuius in uerss. 1. 2 paMco legebanur 15 demonstrat BP, 〈mo〉[nst]〈ra〉nt G 16 et] ac BP 17 quicquam preferuut f praefecerunt F\' nec OMt. B 20 humor JB\', Stc saepius et OMt. H 22 admixtam B materiam If 23 coherete\' P3 potuissent F 24 confraglatioue H, conBagtratioupj V2 )

145
et philosophi quidam et poetae discordi concordia. mundum constare dixerunt, sed rationem penitus non uidebant.

Hera,clitus ex igni nata esse dixit omnia, Thales ex aqua. uterque uidit aliquid, sed errauit tamen uterque, quod alterutrum si solum fuisset, neque aqua nasci posset ex igni neque rursus ignis ex aqua: sed est uerius simul ex utroque permixto cuncta generari.

ignis quidem permisceri cum aqua non potest, quia sunt utraque inimica et si comminus uenerint, alterutrum quod superauerit conficiat alterum necesse est, sed eorum substantiae permisceri possunt: substantia. ignis calor est, aquae umor.

recte igitur Oaidius:

  1. quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque,
  2. concipiunt et ab his oriuntur cuncta duobus.
  3. cumque sit ignis aquae pugnax, uapor umidus omnes
  4. res creat et discors concordia fetibus apta. est.