Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

illa enim satius est deo, quem recte colas, inferre pro munere

  1. compositum ius fasque animo sanctosque recessus
  2. mentis et incoctum generoso pectus honesto.
egregie sapienterque sensit.

uerum illut ridicule subdidit, hoc esse aurum in templis, quod sint Veneri donatae a uirgine pupae; quas ille ob minutiem fortasse contemserit.

non uidebat enim simulacra ipsa et effigies deorum Polycleti et [*](EPITOME 5-12] c. 20, 7. ) [*](AUCTORES 17 s.] II 73 s. 20 s.] 11 69 8. ) [*](B(G)RSHPV] 1 ibi (ante ergo) ras. ex ubi R 2 uis] nauis F adhibere Bac 3 uM (corr. w. 2) J! 5 deos ante homines B 6 tCjbore P gemmis] egetemmis J!\', et gemmis corr. R2 7 capere possint P qui=B, quis SP edd. usus B\' 8 praetiosior* j (!! ? er.) B illi B1, corr. B3 9 ac uestibus otK. V 10 inlita et] inlitant B2 quS (~er.) <S\', quia r 12 sensu H sumserunt B\' (p 8. l. ct(M. B3) R 13 superuacua SH putant J! 14 o <S)[a]nctitatis incipit codtCM C pag. 17 (11), cuius m uerss. 1—12 pleraque legebantur 15 siwt R2 instrumenta R illa] tum illa B 16 pro munere OMt. P 17 composita B, conposit[ae] C, compositos P animos BP, (a>[n]imos C recesus J!, recessos (b ex u ? m.2?) P 18 incoctum] m coetu B, [in]co[etu] 0 generosum JB<? pectu S honestum (y 19 sapientfque <S illut om. P 21 minutias B, minut[insj G, minutitiem FF 22 et] [M] G polycliti (pr. i ex e) B3, policliti S, polucliti H )

110
Euphranoris et Phidiae manu ex auro atque ebore perfectas nihil aliut esse quam grandes pupas non a uirginibus, quaj-um lusibus uenia dari potest, sed a barbatis hominibus consecra.tas.

merito igitur etiam Renum stultitiam Seneca deridet. non inquit bis pueri sumus ut uulgo dicitur, sed semper: uerum hoc interest, quod maiora nos ludimus.

ergo his ludicris et ornatis et grandibus pupis unguenta et tura et odores inferunt, his opimas et pingues hostias immolant, quibus est quidem os, sed carens officio dentium, his peplos et indumenta pretiosa, quibus usus uelaminis nullus est, his aurum et argentum consecrant, quae tam non habent qui accipiunt quam qui illa dona-runt.