Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Hercules, qui ob uirtutem clarissimus et quasi Africanus inter deos habetur, nonne orbem terrae, quem peragrasse ac purgasse narratur, stupris adulteriis libidinibus inquinauit? nec mirum, cum esset adulterio genitus Alcimenae. quid tandem potuit in eo esse diuini, qui suis ipse uitiis mancipatus et mares et feminas contra omnes leges infamia flagitio dedecore adfecit?

sed ne illa quidem quae magna et mirabilia gessit talia iudicana sunt, ut uirtutibus diuinis tribuenda uideantur. quid enim tam magnificum, si leonem aprumque superauit, si aues deiecit sagittis, si regium stabulum egessit, si uiraginem uicit cingulumque detraxit, si equos feroces cum domino interemit? opera sunt ista fortis uiri, hominis tamen.

illa enim quae : uicit fragilia et mort-alIa fuerunt. nulla est enim quod ait orator tanta uis, quae non ferro ac uiribus debilitari frangique possit:

animum uincere, iracundiam cohibere fortissimi est: quae ille nec fecit umquam nec potuit. haec qui faciat, non ego eum cum summis uiris comparo, sed simillimum deo iudico. uellem adiecisset de libidine luxuria cupiditate insolentia, ut uirtutem eius inpleret, [*](EPITOME 2-4] c. 7, 1. 5-10] c. 7, 2 s. ) [*](AUCTORES 17—22] Cic. p. Marcello 3, 8. ) [*](BRSHMp PV] 1 iis edd., his BRSIPPV, hi H1M impernuerant R 2 sunt (exp. m. 2) consecrati sunt R quod om. R res dubitet P 3 quae om. R uniuersi B tam] tamquam M quam] tam HM 4 histoici H1M 5 herculis (is ex es ? m. 3) B 7 et adulteriis HM 8 alterio P\', corr. P2 Alcimenae Epit. 7, 3, alcime⌜nę⌝ (ne m. 2) Ne H, alcime*** M, almenae R, alcmenae BSPV 10 omnis V flagitioso M 11 magna] et (s. l. m. 2) magna S et om. P talia] ut multis talia HM 12 uideantur om. S 13 disiecit B 14 uirginem PV cingulamque Bae, s. l. corr. 16 hominum HM 18 non post frangique s. I. B ac] et codd. Cic. 19 prohibere HM, cohibere (c in eras. pr ?) P 21 non] non modo PV 22 iudico (o in eras. abo ?) P, iudicabo V uelle H1 (~ add. corr. H7) M 23 luxoria R, luxoria HPV, sic saepe codd. excepto B uirtutes HM )

32
quem deo similem iudicabat.

non enim fortior putandus est qui leonem quam qui uiolentam et in se ipso inclusam feram superat, iracundiam, aut qui rapacissimas uolucres deiecit quam qui cupiditates auidissimas cohercet, aut qui Amazonem bellatricem quam qui libidinem uincit pudoris ac famae debellatricem, aut qui fimum (de) stabulo quam qui uitia de corde suo egerit, quae magis sunt perniciosa quia domestica et propria mala sunt, quam illa quae et uitari poterant et caueri.

ex quo fit ut ille solus uir fortis debeat iudicari, qui temperans et moderatus et iustus est. quodsi cogitet aliquis quae sint dei opera, iam haec omnia quae mirantur homines ineptissimi ridicula iudicabit. illa enim non diuinis uirtutibus, quas ignorant, sed infirmitate suarum uirium metiuntur.

nam illut quidem nemo negauit, Herculem non Eurystheo tantum seruisse regi, quod aliquatenus honestum uideri potest, sed etiam inpudicae mulieri Omphalae, quae illum uestibus suis indutum sedere ad pedes suos iubebat pensa facientem. detestabilis turpitudo!

sed tanti erat uoluptas. \'quid tu?\' inquiet aliquis \'poetisne credendum putas?\' quidni putem? non enim Lucilius ista narrat aut Lucianus, qui diis et hominibus non pepercit, set ii potissimum, qui deorum laudes canebant.