Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Harum uanitatum aput Romanos auctor et constitutor Sabinus ille rex fuit, qui maxime animos hominum rudes atque inperitos nouis superstitionibus implicauit: quod ut faceret aliqua cum auctoritate, simulauit cum dea Egeria nocturnos se habere congressus.

erat spelunca quaedam peropaca in nemore Aricino, unde riuus perenni fonte manabat. huc se remotis arbitris inferre consueuerat, ut mentiri posset monitu deae coniugis ea sacra populo se tradere, quae acceptissima diis essent.

uidelicet astutiam Minois uoluit imitari, qui se in antrum Iouis recondebat et ibi diu moratus leges tamquam sibi a Ioue traditas adferebat, ut homines ad parendum non modo imperio, sed etiam religione constringeret.

nec difficile sane fuit persuadere pastoribus. itaque pontifices flamines Salios augures creauit, deos per familias discripsit: sic noui populi feroces animos mitigauit et ad studia pacis a rebus bellicis auocauit.

sed cum alios falleret, se ipsum tamen non fefellit. nam post annos plurimos Cornelio et Baebio consulibus in agro scribae Petili sub Ianiculo arcae duae lapideae sunt repertae a fossoribus, quarum in altera corpus Numae fuit, in altera septem Latini libri de iure pontificio, item Graeci totidem de disciplina sapientiae scripti, quibus religiones non eas modo quas ipse instituerat, sed omnes praeterea dissoluit. [*](EPITOME 1-3. 12—16] c. 17, 2. ) [*](AUCTORES § 1—4] cf. Flor. I 2, 1—4; 8, 3 (ferox- mitigaretur, cf. Lact. § 4); an Lact. et. Flor. communi fonte (fort. Senecae patris historiis) usi sunt? § 5 s.] Valer. Max. I 1, 12 (Liu. 40, 29). ) [*](BRSHPVj 2 supra sabinus ille add. numa R2 maximos S animos om. S hominum] rerum B 4 dea] de H re\'geria P, geria V 6 arocino H, ericino PV perhenni (h add. Rt) RS manaebat H 7 remotissimus H arbitriis B 9 astutia H minrous Bs, mynois (y ex i) P7, mino his V 11 \'a\' R2 traditas a tunc SH ad parendum] apparendum BP1 (corr. m. post.) V 14 alios R deos] et eos Dukerus ad Flor. 1 2, 2, sed cf. Epit. 17, 2. per familia H discripsit scripsi, descripsit C siguoui (g ex c) B2 15 feros P1, corr. m. post. 17 nam] non R bebio B, boebio SP 18 petilii RPV, petulii S artę V lipideae H 19 sunt∗∗ r*epertae P a om. R forsoribus P\' (corr. P7) V 20 de iu*re P, dei uere V iuri Bt, corr. B3 21 disciplinae (exp. na. 3) B sapientia⌊e⌋ B3 22 quasi ParV omnis RlP1 (corr. R2P2) V )

89
qua re ad senatum delata decretum est, ut hi libri abolerentur.

ita eos Quintus Petilius praetor urbanus in contione populi concremauit.

insipienter id quidem: quid enim profuit libros esse combustos, cum hoc ipsum, quod sunt ideo combusti, quia religionibus derogabant, memoriae sit traditum?

nemo ergo tunc in senatu non stultissimus: potuerunt enim et libri aboleri et tamen res in memoriam non exire. ita dum uolunt etiam posteris adprobare quanta pietate defenderint religiones, auctoritatem religionum ipsarum testando minuerunt.

sed ut Pompilius aput Romanos institutor ineptarum religionum fuit, sic ante Pompilium Faunus in Latio, qui et Saturno auo nefaria sacra constituit et Picum patrem inter deos honorauit et sororem suam Fentam Faunam eandemque coniugem consecrauit; quam Gauius Bassus tradit Fatuam nominatam, quod mulieribus fata canere consuesset ut Faunus uiris.