Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Hoc loco refellendi sunt etiam ii qui deos ex hominibus esse factos non tantum fatentur, sed ut eos laudent, etiam gloriantur, aut uirtutis gratia ut Herculem aut munerum ut Cererem ac Liberum aut artium repertarum ut Aesculapium ac Mineruam.

haec uero quam inepta sint quamque non digna propter quae homines inexpiabili se scelere contaminent hostesque uero deo fiant, quo contempto mortuorum sacra suscipiunt, ex singulis rebus ostendam.

uirtutem esse dicunt quae hominem tollat in caelum, non illam de qua philosophi disserunt, quae posita est in bonis animi, sed hanc corporalem quae dicitur fortitudo: quae quoniam praecipua in Hercule fuit, inmortalitatem meruisse creditur.

quis tam stulte ineptus est, ut corporis uires diuinum uel etiam humanum bouum iudicet, cum sint et maiores pecudibus adtributae et uno morbo saepe frangantur uel senectute ipsa minuantur et [*](EPITOME 12-19] cf. c. 14, 5. ) [*](B (a 19) RSHPVJ 2 nymphiae PV 3 in] et RacPV 4 urbius S, uiroius H 5 hoc PaeV tam (ante sollicita) s. I. P2 7 in] ad SH quod R1 8 abnegatio H, abhominatio Pac (h expunct.) V haec om. S 9 eonscientia S 11 amanti] a mandatis fs m. 2) R 12 ilocoj V1 ii B\', hii RtHV, hi SP 17 se om. SH 18 deo uero PV suspiciunt V1, in ras. corr. V2 19 o tendam uirtutem denuo incipit B (fol. 13), cf. pag. 46, 18 20 dixerunt S 21 animis PV 22 hercule* (m er.) P 23 immortalitate (~ m. 2) S 24 est om. H 25 uno] uiro S 26 frann guntur B\', in ras. corr. B3 ipsa senectute HPV corruant (n m. 3) B ) [*]( 5* )

68
corruant?

itaque idem ille cum deformari ulceribus toros suos cerneret, nec sanari se uoluit nec senem fieri, ne quando se ipso minor aut deformior uideretur.