Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

insulam Samum scribit Varro prius Partheniam nominatam, quod ibi Iuno adoleuerit ibique etiam Ioui nupserit. itaque nobilissimum et antiquissimum templum eius est Sami et simulacrum in habitu nubentis figuratum et sacra eius anniuersaria nuptiarum ritu celebrantur. si ergo adoleuit, si fuit uirgo primo, postea mulier, hominem fuisse qui non intellegit, pecudem se fatetur.

quid loquar obsceuitatem Veneris omnium libidinibus prostitutae non deorum tantum, sed et hominum? haec enim ex famoso Martis stupro genuit Harmoniam, ex Mercurio Hermaphroditum, qui est natus androgynus, ex Ioue Cupidinem, ex Anchise Aenean, ex Bute Erycem; ex Adonio quidem nullum potuit, quod etiamtum puer ab apro ictus occisus est.

quae prima, ut in Historia Sacra continetur, artem meretriciam instituit auctorque mulieribus in Cypro fuit, [*](EPITOME 3-6] c. 8, 6. 14 s.] c. 9, 1 Venus — exposita 16s ] c. 8, 4. 20-66, 3] c. 9, 1. ) [*](AUCTORES 20] frg. XIII. ) [*]((G)RSHPVJ 1 aerumnas (er- H) si placet SH ceras H 2 expulsam S iactatam SH 3 dium S formonsum H 4 et om. H per lice SHPV cxectis PV 5 semiuirum S 6 pelices SPV 7 ipsam S patre H insuUam (s er.) V somum Sl 9 itarqj P2 10 est eius H 13 a Mulier hominem incipit codicis G pag. 4 (126) pacne tota. Iccta 14 quod F1 16 armoniam GS ex] et P1, corr. P2 17 hermaforoditum H androginus GP, androgenus S 18 cupidinem V2 ex anchise — erycem in inf. mg. V2 ex] et P\', corr. P2 anchisae G, an- chise R2, anchisS ( er.) S aenean GSH, aeneam RPV (i. e. V) buten GS ergicen R, eric? S, erycen P adonio GRSHV, adone (e in 2 hastis eras. m. 2) P; an Adoneo scribendum ? 19 quod] qui V tum om. G, tunc P ab apro ictus] apro obiectus G, ab apro genitus S ictu H 20 in om. SH 21 c[i]pro G ) [*]( XVIIII. Lact. 1. 5 )

66
uti uulg(at)o corpore quaestum facerent: quod idcirco imperauit, ne sola praeter alias mulieres inpudica et uirorum adpetens uideretur.

etiamne haec habet aliquid numinis, cuius plura numerantur adulteria quam partus? sed ne illae quidem uirgines inlibatam castitatem seruare potuerunt. unde enim putemus Erichthonium esse natum? an ex terra, ut poetae uideri uolunt?

at res ipsa clamat. nam cum Vulcanus diis arma fecisset eique Iuppiter optionem dedisset praemii quod uellet postulandi iurassetque ut solebat per infernam paludem se nihil negaturum, tum faber claudus Mineruae nuptias postulauit.