Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

fortasse dicat aliquis prae nimio luctu delirasse Ciceronem. atquin illa omnis oratio et doctrina et exemplis et ipso loquendi genere perfecta non aegri, sed constantis animi ac iudicii fuit et haec ipsa sententia nullum praefert indicium doloris.

neque enim puto illum tali uarie, tam copiose, tam ornate scribere potuisse, nisi luctum eius et ratio ipsa et consolatio amicorum et longitudo temporis mitigasset.

quid quod idem dicit in libris de re publica, idem de gloria? nam de legibus, quo in opere Platonem secutus leges uoluit ponere, quibus putaret usuram esse iustam et sapientem ciuitatem, de religione ita sanxit: diuos et eos qui caelestes semper habiti sunt colunto et ollos quos endo caelo merita locauerunt, Herculem Liberum Aesculapium Castorem Pollucem Quirinum.

item in Tusculanis, cum diceret totum paene caelum humano genere conpletum, si uero inquit scrutari uetera et ex illis ea quae scriptores Graeciae prodiderunt eruere coner, ipsi illi maiorum gentium di qui habentur hinc a nobis profecti in caelum reperientur.

quare quoniam demonstrantur sepulchra in Graecia, [*](AUCTORES 11] de rep. VI 13; de glor. frg. 14 12. 14] de legg. II 8, 19 17] Tusc. I 13, 29. ) [*](RSHPVJ 1 factam V doctissimamque PV 3 cetu sac, del. m. P 4 pniniio (~ add. et ui in ras. m. 2) V G ante ipso in 3 hastarum rasura litterae plane incertae P2 genero loquendi SH constanti\'s\' R2 8 iudicium (n ex u in utroque cod.) PV 9 tam ornatu om. H scribere potuisse] dicere uoluisse H luctum eius] luctuq, S luctus II 11 de (ante gloriaj add. H- 13 iustitiam C-cia S) SH 15 sunt om. codd. Cic. et om. R ollos V, illos cett. quor\'s\' H2 nudo PV, uendo (in s. 1. minus cert.; an iu ? m ?) R, iu SH 16 locauerunt C, uocauerint codd. Cie. 19 illis] iis codd. Cic. 20 gratiae P tradideruut SH exu\'ere\' P2 21 ipsi bis P malorum Sl di V, dii cett. qui habentur om. S a om. codd. Cic. 22 reperiuntur SH quare om. P, quaere codd. Cic. quoniam] quorum codd. Cic. 23 demonstreutur codd. Cic. reminiscere om. P)

60
reminiscere, quoniam es initiatus, quae tradantur mysteriis: tum denique quam hoc late pateat intelleges.

testatus est uidelicet Attici conscientiam, ex ipsis mysteriis intellegi posse quod omnes illi homines fuerint qui coluntur, et cum de Hercule Libero Aesculapio Castore Polluce incunctanter fateretur, de Apolline ac Ioue patribus eorum, item de Neptuno Uulcano Marte Mercurio, quos maiorum gentium deos appellauit, timuit aperte coner.

et idcirco ait late hocpatere, ut idem de Ioue ceterisque antiquioribus diis intellegamus, quorum memoriam si eadem ratione ueteres consecrauerunt, qua se imaginem nomenque filiae consecraturum esse dicit, ignosci maerentibus potest, credentibus non potest. quis enim tam

demens, qui consensu et plaCitO innumerabilium stultorum aperiri caelum mortuis arbitretur aut aliquem quod ipse non habeat dare alteri posse? apud Romanos deus Iulius, quia hoc scele-

rato homini placuit Antonio, deus Quirinus, quia hoc pastoribus uisum est, cum alter gemini fratris extiterit, alter patriae parricida. quodsi non consul fuisset Antonius, Gaius Caesar pro

suis in rem publicam meritis etiam defuncti hominis honore caruisset, et quidem consilio Pisonis soceri et Lucii Caesaris propinqui, qui uetabant funus ei fieri, et Dolabellae consulis, qui columnam in foro id est tumulum eius euertit ac forum expiauit. nam Romulum desiderio suis fuisse declarat Ennius, apud quem populus amissum regem dolens haec loquitur:

o Romule, Romule die, qualem te patriae custodem di genuerunt! [*](AUCTORES 26 ss.] Anu. 115 ss.; cf. Cic. de rep. I 41, 64. ) [*]((G)HSHPV] 1 \'es\' H2 initatus (ta in ras. V) PV tradentur V1 2 tuuc P 4 *om*nes (h ct i cr.) HP 6 idem H 8 huuc S 10 me- moria II 12 post quis ucl demens fort. est addendum 13 placitum H 15 dari F1 18 non ante consul Schoellius, quod nisi consul R, quodsi consul non SH, quodsi consul PV a [Gaius] caesar incipit codicis G pag. 1 (10), cuius in ucrss. 1-.9.23-31 nonnulla legcbantur [Gaius] G, om. R, C. SIIP, G. V 19 homines P 20 [lucii] G, L. uel. 1. cett. 21 qui om. R, idemque H uetebant PV ei GSH, eius R, om. PV 22 tumultum (t er.) R 23 [namq.] G post suis s. I. dm R2? 24 dolens (c m. 2) V 25 romulae (prius) Har (e cr.) V ante alterum romule s. I. o P1? Romule ont. S, romulae Har (e er.) die RI, dee R2, dic S, diem H 26 di cod. Cic., dii C)

61
  1. tu produxisti nos intra luminis oras,
  2. o pater, o genitor, o sanguen dis oriundum.

ob hoc desiderium facilius creditum est Iulio Proculo mentienti, qui subornatus a patribus est, ut nuntiaret plebi uidisse se regem humano habitu augustiorem eumque mandasse ad populum, ut sibi delubrum fieret, se deum esse et Quirinum uocari.

quo facto et ipsi populo persuasit Romulum ad deos abisse et senatum suspicione caedis regiae liberauit.