Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

illut uero summae inpietatis ac sceleris, quod regium puerum rapuit ad stuprum. parum enim uidebatur, si in expugnanda feminarum pudicitia maculosus esset ac turpis, nisi etiam sexui suo faceret iniuriam: hoc est uerum adulterium, quod ut contra naturam.

haec qui facit, uidenmus an Maximus, certe Optimus non est: quod nomen a corruptoribus ab adulteris ab incestis abest, nisi forte nos erramus homines, qui talia facientes sceleratos uocamus ac perditos : omnibusque poenis dignissimos iudicamus.

stultus autem Marcus Tullius, qui Gaio Verri adulteria obiecit: eadem enim Iuppiter quem colebat admisit; qui Publio Clodio sororis incestum: at illi Optimo Maximo eadem fuit et soror et coniunx.

Quis est igitur tam excors qui hunc regnare in caelo putet, qui ne in terra quidem debuit? non insulse quidam poeta triumphum Cupidinis scripsit, quo in libro non modo potentissimum deorum Cupidinem, sed etiam uictorem facit.

enumeratis enim amoribus singulorum, quibus in potestatem Cupidinis dicionemque uenissent, instruit pompam, in qua Iuppiter cum ceteris diis ante currum triumphantis ducitur catenatus. eleganter id quidem a poeta figuratum, sed tamen non multum distat a uero.

qui enim uirtutis est expers, qui cupiditate ac libidinibus malis uincitur, non Cupidini ut ille finxit, sed morti subiectus est sempiternae.

sed omittamus de moribus dicere, rem consideremus, ut intellegant homines [*](EPITOME 5 s.] c. 10, 4. ) [*](AUCTORES 9] Verr. I c. 24 ss. al. 11] de harusp. resp. 20, 42; p. Mil.27,73 al. 12]Verg. Aen.I 47. 14] frg. poet. Rom. coll. Baehreus p.405. ) [*](BRSHM(—12) PV] 3 est Bt, corr. B2, eSt P2 uertuj V2 4 nisi in mg. V uertuj F2 6 arnl H2 certe optimus om. S post certe s. I. an repet. M2 non est] sit HM 7 adulteriis BarV incesti**s (bu ? er.) B nirsil H1 8 ante homines s. I. qui m. 2, post homines eras. qui M uocatos Ml 9 dignos B 10 G. RPV, C. SHM 11 post incaestum s. I. intulit R2 12 ad BI, corr. B*, sic saepe coniux HMV, sic saepe codd. excepto B 13 hinc scripturae codicis M nisi quibus perpaucis locis idoneum uisum erit nora adferentur 14 ⌜non⌝ B3 15 post poeta s. I. post B3 scribsit (b ex p) B3, sic saepe 17 numeratis R rinl H1 18 instruxit H 19 dicitur R 20 o Sx 21 destat (e ex i) B2 23 est om. H 24 amoribus H )

37
in quibus miseri uersentur erroribus.

regnare in caelo Iouem uulgus existimat: id et doctis pariter et indoctis persuasum est, quod et religio ipsa et precationes et hymni et delubra et simulacra demonstrant.

eundem tamen Saturno et Rhea genitum confitentur. quomodo potest deus uideri aut, ut ait poeta, hominum rerumque repertor, ante cuius ortum infinita hominum milia fuerunt? eorum scilicet, qui Saturno regnante uixerunt et priores luce quam Iuppiter sunt potiti.

nideo alium deum regem fuisse primis temporibus, alium consequentibus. potest ergo fieri ut alius postea sit futurus. si enim prius regnum mutatum est, cur desperemus etiam posterius posse mutari? nisi forte Saturnus generare potuit fortiorem, Iuppiter non potest.

atquin diuinum imperium aut semper inmutabile est aut si est mutabile, quod fieri non potest, semper utique mutabile est. potest ergo Iuppiter regnum amittere, sicut pater eius amisit? ita plane.