Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

faciam quod postulas, etsi difficile uidetur ea quae septem maximis uoluminibus explicata sunt, in unum conferre.

fit enim totum et minus plenum, cum tanta rerum multitudo in angustum coartanda sit, et breuitate ipsa minus clarum, maxime cum et argumenta plurima et exempla, in quibus lumen est probationum, necesse sit praeteriri, quoniam tanta eorum copia est, ut uel sola librum conficere possint.

quibus sublatis quid [*](AUCTORES 8 s.] cf. Cic. epist. V 12, 1 (nomen—celebretur). ) [*]( C0NTIN€NJT-IN]b0CC0Rp-blU€R-la|be0piflCI0bTepiT0a)A€FIRffilANIllACTANtI (pars inferior litterae l abscissa est) dEfINE (sic) SA€CUllb€blUlj(napro)Ulb€NTIA (pars inferior litterarum Ul una cum napro abscissa est) beORIQOaO lin. del. et corr. m. 2) bU(DAI\\)l| <generisdera)tlONEPAScbţETmENšI de hac codicis T inscriptione, cuius quinque tantum uersus primi hic proponuntur, cf. Prolegomena; cf. etiam inscriptiones ad c. 51, 1 exhibitas 5 religionemque Maffeius et Pf, regionemque T conscribsimus T 9 nosttro T 10 que T 11 fiet Da 13 brebitate T 15 preteriri T ) [*]( 43* )

676
poterit .. , quid apertum uideri? sed enitar quantum res sinit et diffusa substringere et prolixa breuiare, sic tamen, ut neque res ad copiam neque claritas ad intellegentiam deesse uideatur in hoc opere, quo in lucem ueritas protrahenda est.

Prima incidit quaestio, sitne aliqua prouidentia, quae aut. fecerit aut regat mundum. esse nemini dubium est, siquidem omnium fere philosophorum praeter scholam Epicuri una uox, una sententia est nec fieri sine artifice deo potuisse mundum nec sine rectore constare.

itaque non solum a doctissimis uiris, sed et omnium mortalium testimoniis ac sensibus coarguitur Epicurus.