Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed et ipse daemonum princeps auctor et machi- nator malorum catenis alligatus custodiae dabitur, ut pacem mundus accipiat et uexata tot saeculis terra requiescat.

pace igitur parata conpressoque omni malo rex ille iustus et uictor iudicium magnum de uiuis et mortuis faciet super terram et uiuentibus quidem iustis tradet in seruitium gentes uniuersas, mortuos autem ad aeternam uitam suscitabit et in terra cum iis ipse regnabit et condet sanctam ciuitatem et erit hoc . regnum iustorum mille annis.

per idem tempus et stellae candidiores erunt et claritas solis augebitur et luna non patietur deminutionem. tunc descendet a deo pluuia benedictionis matutina et uespertina et omnem frugem terra sine labore hominum procreabit.

stillabunt mella de rupibus, lactis et uini fontes exuberabunt. bestiae deposita feritate mansuescent, lupus inter pecudes errabit innoxius, uitulus cum leone pascetur, columba cum accipitre congregabitur, serpens uirus non habebit, nullum animal uiuet ex sanguine. omnibus enim deus copiosum atque innocentem uictum ministrabit.

peractis uero mille annis ac resoluto daemonum principe rebellabunt gentes aduersus iustos et ueniet innumerabilis multitudo ad [*](INSTITUTIONES 5-7] VII 24, 5. 6-8] VII 19, 8. 8- 13] VII 20, 1; 24, 1-4. 6. 13—21] VII 24, 7 s. 15 s. tUllc-uespertina] hoc non est in Instit. 21 s.] VII 24, 15 (— uitam). 22-760, 1] VII 26,1. ) [*](AUCTORES 15 s.] cf. Ioel 2, 23; an ex Deut. 11, 14? ) [*](TBJ 1 uirtus] uis T, sed cf. Inst. VII19, 5 inestimabilis T, inaestimabilis (aest in ras. ex 3 uel 4 litt. m. 2) B 2 inpiorum B 3 adque T s T 5 dwemonum B1 au\'c\'exercitus∗epe(ser.)sic∗T saepe B 4 traditur T 5 daemonum B2 auctor T2 6 an (oinnium) malorum? cf. Inst. VII24, 5 cathenis T, catenis igneis B, sed cf. Inst. VII24,5 custodirale B7 7 post et s. 1. ut B2 pacem T 8 parta B 9 terra C* add. m. 2?) B 11 suscitauit TBaa 12 his B regnauit TBac 13 *iustorum (e er.) T et om. B 17 procreauit TB1, corr. B2 18 faeritat*e (a er.) B 19 errauit T 20 accipitr*e (a er.) B congraegabitur B 21 uibet Bl, corr. B2 22 adque TB uictu T ministrauit Bl, corr. B2 24 uenie*t (\'n er.) T )

760
expugnandam sanctorum ciuitatem.

tunc fiet ultimum iadicium dei aduersus gentes. concutiet enim a fundamentis suis terram et corruent ciuitatem, et pluet super impios ignem cum sulpure et grandine et ardebunt et se inuicem trucidabunt. iusti uero sub terra paulisper latebunt, donec perditio gentium fiat, et exibunt post diem tertium et uidebunt campos cadaueribus opertos. tunc fiet terrae motus et scindentur montes et subsident ualles in altitudinem profundam et congerentur in eam corpora mortuorum et uocabitur nomen eius Polyandrium.

post haec renonabit deus mundum et transformabit iustos in figuras angelorum, ut inmortalitatis ueste donati seruiant deo in sempiternum. et hoc erit regnum dei, quod finem non habebit. tunc etiam impii resurgent, non ad uitam, sed ad poenam. eos quoque secunda resurrectione facta deus excitabit, ut ad perpetua tormenta damnati et aeternis ignibus traditi merita pro sceleribus suis supplicia persoluant.

Quare cum haec omnia uera et certa sint prophetarum omnium consona adnuntiatione praedicta, cum eadem Trismegistus, eadem Hystaspes, eadem Sibyllae cecinerint, dubitari [*](INSTITUTIONES 1-9 (mortuorum)] VII 26,2-4 (-ossibus tecta). 9 (Polyandrium)] locus non est in Instit. 10—16] VII 26, 5-7. 17—19] VII 18, 1 (prophetap). 2 (Hystaspes). 3 s. (Hermes). 5-8 (Sibjllae): 26,8 (-prophetarum). 19-761, 17] VII 27, 1-16. ) [*](AUCTORES 9] cf. Ezech. 39, 11 (jtoX-javSptov). 12 et adnot. crit. ad Inst. VII 26, 3 (pag. 606, 7). ) [*](TB] 1 expugnandam] expugnandain delvndamque B, sed cf. Inst. VII 26, 1 ut infrrant bellum sanctae ciuitati sanctoru(m eiui tatcm cune fiot ul>|timu m iudicium dei aduersus ! B 2 ra\' Tif Scojruantl? inpios B 4 sulpure T, snlfure B 5 terram B fiat gentium B 7 scindentur] scindent se B, sed cf. Inst. VII 26,2 8 subsideaU Bz in altitudinem uallts (m. 3, uallis m. 1) profundae B uallesJ colles codd. Inat. VII 26, 2 9 ea B 10 trasformabit T 11 i mortalitatis B, inmortali T, sed cf. Cyprian. de bono pat. c. 7 (pag. 402, 16) qui indumento inmortalitatis ceteros uestit 12 et hoc—habebit om. B 13 etiam] to et T inpii B 14 poenam (p ex a) T 15 urmeuta T 16 suplicia T, sup plicia) B 17 quare cum; ha(l\')c omnia uera I (et certa sint prophet arum B profetarum T 18 consonauti T, sed cf. Inst. I 4,1 trismegt\'>tus B 19 yst.\'\'\'I.es (y add. ne. 2) B sybillae TB\', corr. B3 caecinerint TB )

761
non potest quin spes omnis uitae ac salutis in sola dei religione sit posita.

itaque nisi homo susceperit quem deus ad liberationem misit atque missurus est, nisi summum deum per eum cognouerit, nisi mandata eius legemque seruauerit, in eas incidet poenas de quibus locuti sumus.