Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Acuta ista sane, sed respondere ad ea facillime possumus. inmutatio enim nominum facit, ut sic esse uideatur. [*](INSTITUTIONES 8-13] V 16, 7 s. 13-21] V 16, 9-11. 22 Acuta ista saue] V 16, 13 arguta-sunt. 22 s. sed-possumus] V 17, 2—8. 23-732, 17] V 17. 23—732, 2] V 14, 2; 17, 1; 19, 7 (nominainmutent, bonis-imponere). ) [*](TBP] 1 iustitia** (et er.) B 2 consulet BI, corr. B3 necleget B 4 possiderint Pl, corr. P2 5 causas T 8 repperiat TBPar 9 aurichalco P 10 adque T coget T, cogit B dissimulauit TBl, corr. B2 11 et emet-si indicabit om. P iudicauit utroque loco TBI, corr. B2 12 itaque T, itique ex itaque Plf 13 quod B\' (corr. B3) P 14 illius P ueniat P 15 uenire T 16 inbeccillum TB, inbicillum (alt. i ex e) P2 inhralerentem B3, inherentein (. m. 2) P, in quo w saepe add. m. 2 17 repperiat TBPar *equo (a er.) BP 18 deturbauit (alt. u ex b, sic) B 20 parcet B prodit TP, perdet edd. qUidem sapiens uidebitur B 21 quiral P- consulit P 22 acuta] arguta Inst. V 16,13 sta T plane Inst. ibid. ea* P facillimae TBar 23 esse. (t er.) P uideantur P )

732
nam et iustitia imaginem habet stultitiae, non tamen est stultitia, et malitia imaginem sapientiae, non tamen sapientia est

sed sicut malitia ista in conseruandis utilitatibus suis intellegens et arguta non sapientia, sed calliditas et astutia est, ita et iustitia non debet stultitia, sed innocentia nominari, quia necesse est et iustum esse sapientem et eum qui sit stultus iniustum.

nam neque ratio neque natura ipsa permittit, ut is qui iustus est, sapiens non sit, quoniam iustus nihil utique facit nisi quod rectum et bonum est, prauum et malum semper fugit.

quis autem discernere bonum et malum, prauum et rectum potest nisi qui sapiens fuerit? stultus autem male facit, quia bonum et malum quid sit ignorat, ideo peccat, quia non potest recta et praua discernere. non potest igitur neque stulto iustitia neque iniusto sapientia conuenire.

ergo stultus non est qui nec tabula naufragum nec equo saucium deiecerit, quia se abstinuit a nocendo, quod est peccatum; peccatum autem uitare sapientis est.