Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Hermes, qui ob uirtutem multarumque artium scientiam Trismegistus meruit nominari, qui et doctrina et uetustate philosophos antecessit quique aput Aegyptios ut deus colitur, maiestatem dei singularis infinitis adserens laudibus dominum et patrem nuncupat eumque esse sine nomine, quod proprio uocabulo non indigeat, quia solus sit, nec habere ullos parentes, quia ex se et per se ipse sit.

huius ad filium scribentis exordium tale est: deum quidem intellegere difficile est, eloqui uero inpossibile, etiam cui intellegere possibile est: perfectum enim ab inperfecto, inuisibile a uisibili non potest conprehendi.

Superest de uatibus dicere. Varro decem Sibyllas fuisse tradit: primam de Persis, secundam Libyssam, tertiam Delphida, quartam Cimmeriam, quintam Erythraeam, [*](INSTITUTIONES 2 s.] I 5, 22. 3 s.] I 5, 18. 4-7 Thales . -Zenon] I 5, 16-20. 7 Seneca] I 5, 26 s. 8 Tullius] I 5, 24 s. 8-11] I 5,24 ab eo igitur-naturam. 11-18] I 6,2-5. 18-22] locus non est in Instit. 23—680, 3] I 6, 6—10 (Cumanam). 12. ) [*](AUCTORES § 4 Hermes] cf. ad Inst. I 6, 4. § 5] frg. Hermet. ap. Cyrill. c. Iul. lib. I, uol. VI pag. 31 C Aubert.; cf. Stob. floril. 80, 9 (fol. 51 Patric.). ) [*](27 1 et add. uir doctus ap. Cleric. XXVII pag. 348 4 totius Maffeius et Pf, titius T 8 praedicauerunt Heum hii T 10 post generata intercidisse docuerint uel dixerint putat eruditus Brit. pag. 20 12 doctrina et Da conI. Inst. 16, 3, doctrinae T 13 filosofos T 17 qui coni. Maffeius 23 sybillas T 24 lybyssam T 25 delfida T Cimmeriam Da, cimmeam T )

680
sextam Samiam, septimam Cumanam, octauam Hellespontiam, nonam Phrygiam, decimam Tiburtem, cui sit nomen Albunea.

ei his omnibus Cumanae solius tres esse libros, qui Romanorum fata contineant et habeantur arcani, ceterarum autem fere omnium singulos extare haberique uulgo, sed eos Sibyllinos uelut uno nomine inscribi, nisi quod Erythraea, quae Troici belli temporibus fuisse perhibetur, nomen suum uerum posuit in libro; aliarum confusi sunt.