Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Zeno Stoicorum magister, qui uirtutem laudat, misericordiam, quae summa est uirtus, tamquam morbum animi amputandum iudicauit: quae et deo cara est et hominibus necessaria.

quis est enim qui aliquo in malo constitutus nolit esse miserabilis ac non desideret auxilia succurrentium? qui ad opem ferendam non nisi misericordiae adfectu excitantur.

hanc ille licet humanitatem, licet pietatem uocet, non rem, sed nomen inmutat. hic est adfectus qui soli homini datus est, ut inbecillitatem nostrammutuis adiumentis leuaremus: quem qui tollit, ad uitam nos redigit beluarum.

nam quod dicit paria esse peccata, ex eadem immanitate est qua misericordiam ueluti morbum insectatur. qui enim nullam facit differentiam delictorum, aut leuia magnis suppliciis adiicienda censet, quod est crudelis iudicis, aut grauia paruis, quod est dissoluti. utrumque rei publicae incommodum:

si enim summa scelera leuiter puniantur, audacia malis crescet ad facinora maiora, et si leuibus delictis poena grauior inrogetur, multi ciues, quoniam nemo esse sine delicto potest, in periculum uenient, qui correpti possent esse meliores.