Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quid Pythagoras, qui primus est philosophus nominatus, qui animas quidem inmortales esse (dixit), in alia tamen corpora uel pecudum uel auium uel bestiarum commeare?

non satius fuerat eas cum suis corporibus extingui quam sic ad aliena damnari, satius, omnino non esse quam post hominis formam uel suem uel canem uiuere?

et homo ineptus ut fidem dicto adderet, se ipsum Troiano bello Euphorbum fuisse dixit, quo occiso in alias figuras animalium transisse, postremo Pythagoram factum.

o felicem, cui soli tanta memoria concessa est, uel potius infelicem, cui translato in pecudem non licuit nescire quid fuerit! atque utinam solus delirasset! inuenit etiam qui crederent et quidem (non) indoctos homines, ad quos stultitiae transiret hereditas.

Post hunc Socrates philosophiae tenuit principatum sapientissimus etiam oraculo dictus, quia se fatebatur unum scire, quod nihil sciret.

cuius oraculi auctoritate apstinere se physicos oportebat, ne aut quaererent ea quae scire non poterant aut scire se putarent quae ignorabant.