Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

cum enim dicunt Iouem caeli regnum sorte tenuisse, aut Olympum montem significant, in quo Saturnum et Iouem postmodum habitasse ueteres historiae produnt, aut partem Orientis, quae sit quasi superior, quod inde lux nascitur, Occidentis autem uelut inferior, et ideo Plutonem inferos esse sortitum; mare uero cessisse Neptuno, quod oram maritimam cum omnibus insulis optinuerit.

multa sic poetae colorant. quod qui [*](INSTITUTIONES 3-8] I 11, 18. 9-12] I 11, 19. 12-16] I 11, 20 s. 17-19] I 11, 23-30. 19-26] I 11. 30-32. 34 s. 20 s.] I 11, 35 (mons Olympus). 26-685, 5] I 11, 23 (28 s.)-30. 36. ) [*](AUCTORES 7J cf. ad Inst. I 11, 18. ) [*](T] 4 Iouem add. Pf 7 rhlac T 9 que T 12 in addidi, cf. fag. 686,16; Inst. I 11, 19 in aquila; adnot. ad IV 15, 3 in specie 14 uobis (corr. m. 2) sic T 17 confinxisse Pf, confixisse T set, sed s del. m. 2? T quedam T 18 praefugurasse T aliquit T tAmen Da in Addendis pag. 256, tale T; an pro tale numinis scribendum uelaminis ? cf. c. 11, 1: Inst. I 11, 30 22 historiae, sed h del. m. 1? T 26 potae T )

685
nesciunt, tamquam mendaces eos arguunt, uerbo dumtaxat: nam re quidem credunt, quoniam deorum simulacra sic fingunt, ut cum mares ac feminas faciant et alios coniuges, alios parentes, alios liberos fateantur, poetis utique adsentiant: haec enim sine coitu et generatione esse non possunt.

Sed omittamus sane poetas: ad historiam ueniamus, quae simul et rerum fide et temporum nititur uetustate.

Euhemerus fuit Messenius, antiquissimus scriptor, qui de sacris inscriptionibus ueterum templorum et originem Iouis et res gestas omnemque progeniem collegit; item ceterorum deorum parentes patrias actus imperia obitus, sepulcra etiam persecutus est.

quam historiam uertit Ennius in Latinam (linguam), cuius haec uerba sunt: haec, ut scripta sunt, Iouis fratrumque eius stirps atque cognatio: in hunc modum nobis ex sacra scriptione traditum est.

idem igitur Euhemerus Iouem tradit, cum quinquies orbem circumisset et amicis suis atque cognatis distribuisset imperia, legesque hominibus multaque alia bona fecisset, immortali gloria memoriaque adfectum sempiterna in Creta uitam commutasse atque ad deos abisse; et sepulcrum eius esse in Creta, in oppido Gnosso, et in eo scriptum antiquis litteris Graecis ZAN KPO- NOV, quod est Iuppiter Saturni.