Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quis enim de prouidentia dubitet, cum uideat caelos terramque sic disposita, sic temperata esse. (ut) uniuersa non modo ad pulcritudinem ornatumque mirabilem, sed ad usum quoque hominum ceterorumque uiuentium commoditatem aptissime conuenirent?

non potest igitur quod ratione constat sine ratione coepisse.

Quoniam certum est esse prouidentiam, sequitur alia quaestio, utrumne deus unus an plures. quae quidem multum habet ambiguitatis. dissentiunt enim non modo singuli inter se, uerum etiam populi atque gentes.