De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
1 nasi uero pars superior usque ad medium solida formata est. inferior autem cartilagine adhaerente mollita, ut ad usum digitorum possit esse tractabilis.
in hoc autem quamuis simplici membro tria sunt officia constituta, unum ducendi spiritus, alterum capiendi odoris, tertium ut per eius cauernas purgamenta cerebri [*](EXPILATORESJ § 5] Isidor. de diff. rer. XVII 56. 17—19] Isidor. de diff. rer. XVII 57. ) [*](BPVj 1 instantibus B; in ordine stantibus codd. rec., edd., sed Halmius confert Varr. d. re rust. I. 7, 4 arbores in ordinem satae. aallatae (a ex b) B, uaTlatae Vlf 4 optutum BP perlucens (c in er. g ? m. 1 ?) V 5 siccare B et nisi V humore (h del. fJI. 3) B, rh\'umore V1, h refecit V3 assiduo (pr. s in er. c ? m. 1 ?, s u rrfecit m. 3) V 6 tersa praeniteat] P, tersa reniteat B, tersapere (am. 1 ?. euanid. refecit m. 3) niteat V; tersa pure niteat codd. rec., edd. 7 ante et munimentum er. & munimentum V munimento B 9 narus Bl, corr. B2 uelut B 11 indecens (pr. e part. ras. ex i et c in ras. m. 1 ?) P 12 et leuiter B; leniter codd. rec.. edd., sed cf. p. 38, 9 13 quis V 14 nisi BlPx, corr. BsP2, nisi F1, a er. et Nasi ex nisi F3 15 Jnteriora (sic) P7f 16 adh\'a\'erente B3, adlierentem (t m. 2) P, adheret V codd. rec.. adhaeret edd. mollit.a, P2\' ab usu B posset P 17 quamruis\' B3. -muis euanid. refecit V3 »eiraplici (e er.) Y 19 odores Bx, corr. B5 ) [*]( XXVII. Laet. 2. ) [*]( 3 )
quod erat plane futurum, si unum ac simplex foramen pateret: at id uelut pariete per medium ducto intersaepsit atque diuisit fecitque ipsa duplicitate pulcherrimum.
ex quo intellegimus quantum dualis numerus una et simplici conpage solidatus ad rerum ualeat perfectionem. nam cum sit corpus unum, tamen totum ex simplicibus membris constare non poterat, nisi ut essent partes uel dexterae uel sinistrae.
itaque ut pedes duo et item manus non tantum ad utilitatem aliquam usumque uel gradiendi uel faciendi ualent, sed et habitum decoremque admirabilem conferunt, sic in\' capite. quod totius diuini operis quasi culmen est, et auditus in duas aures et uisus in duas acies et odoratio in duas nares a summo artifice diuisa est, quia cerebrum, in quo sentiendi ratio est. quamuis sit unum, tamen in duas partes membrana interueniente discretum est.