De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
quae igitur in deo potest esse beatitudo, si semper quietus et inmobilis torpet, si precantibus surdus est, si colentibus caecus? quid tam dignum, tam proprium deo quam prouidentia?
sed si nihil curat, nihil prouidet, amisit omnem diuinitatem. qui ergo totam uim, totam substantiam deo tollit, quid aliud dicit nisi deum omnino non esse?
denique Marcus Tullius a Posidonio dictum refert id Epicurum sensisse, nullos deos esse, sed ea quae de dis [*](AVCTORES 1—9] Epicuri frg. Usener (p. 243, 33); cf. Cic. de nat. deor. I 17, 45. 22—73, 2] Cic. de nat. deor. 144.123. cf. I 30, 85. ) [*](BPJ 1 scola B 2 ee ( ̃et alt. e in 2 uel 3 litt. er. m. 2) P nec B 3 ac nocere om. P 4 adimit Bl, corr. B3 ei om. B etiam.. (ei ? er.) B 5 rsi\' P2 7 uirtutes Bl, corr. B3 et (t part. in ras. tn. 2, fuerat est) incorruptus est P 10 proprium (opri in 3 litt. er. m. 3) B iubentis ex uiuentis (sic) B2 11 dei om. P habet uoluntatem nullum om. P1, haberet (sic) uoluntatem nullum in marg. add. P2 13 dei signari Bl, deo rad",signari B1 14 quam cura uiuentium om. B, 8.I. et add. B2 15 inaiime B subtecta Bac. corr. m. 1 uel 2 17 est om. P 19 rsi\' P2 curat nihil om. P prouidej: amJisit P2 22 a. (d er.) B posidonium Bl, corr. B3 23 esse sed] P, essed B eas B rde"1 P2 diis P )
quod si ita est, quid eo fallacius? quod a sapienti et graui uiro esse debet alienum. hic uero si aliud sensit et aliud locutus est, quid aliud appellandus est quam deceptor bilinguis malus et propterea stultus?