De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

si tam lenis est quam philosophi uolunt, quomodo ad nutum eius non modo daemones et ministri tantae potestatis, sed etiam caelum et terra et rerum natura omnis contremescit ? si enim nullus alteri seruit nisi coactus, omne igitur imperium metu constat, metus autem per iram. nam si non moueatur quis aduersus parere nolentem, nec cogi poterit ad obsequium.