De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

esset igitur laudandus Archytas, si cum alicui ciui et pari facienti sibi iniuriam fuisset iratus, repressisset se tamen et patientia furoris impetum mitigasset. haec sui cohibitio gloriosa est, qua conpescitur aliquod imminens magnum malum, seruorum autem filiorumque peccata non coercere peccatum est: euadent enim ad maius malum per inpunitatem. hic non cohibenda ira, sed etiam, si iacet, excitanda est.