De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

non potest enim quisquam eligere meliora et scire quod bonum sit, nisi sciat simul reicere ac uitare quae mala sunt. inuicem sibi alterutra conexa sunt, ut sublato alterutro utrumque sit tolli necesse.

propositis igitur bonis malisque tum demum opus suum peragit sapientia et quidem bonum adpetit ad utilitatem, malum reicit ad salutem.

ergo sicut bona innumerabilia data sunt quibus frui posset, sic etiam mala quae caueret. nam si malum nullum sit, nullum periculum, nihil denique quod laedere hominem possit, tolletur omnia materia sapientiae nec erit homini necessaria.

positis enim tantummodo in conspectu bonis quid opus est cogitatione intellectu scientia ratione, cum quocumque porrexerit [*](AVCTORES 9-14] cf. Epit. 24 (29), 6 88. ) [*](BPJ 1 omnino] PB3, homini non Bl 2 dilapsft (\' m. 2) B, diemlapsam (em exp. m. 2) P uestie Bx, corr. B1 4 semedium BI. corr. B1 ab ea ipsa B 5 mundum B 6 formasset P diuini om. P 7 opitfficiri (c exp. et del. m. 1, i 8. I. m. 1 uel 2) B ei] P, s esse Bt, et B3 8 omnibusrq.\' B9 9 pr. et] P, ut (z i. e. et m. 3) B 10 omnirs\'\' B3 malis ac bonis P 11 potesT Bs 12 quid edd. si.t (n er.) B scia.t (n er.) B 13 alterutra] P, altero B conexa sunt ut sublato altero (sic!) a. I. add. B3 14 rfolli B2 necess e * (et ? er.) P 15 surum (u s. I. m. 1 uel 2) B 17 post sunt add. homini ed. Venet. 1471, probat Heumannua 18 nullum sit, nullum] edd., sit nullum (tss et — m. 3) B, nullum sit P 19 denique nihil B posset (c ex i m. 3) B tollitur P 20 sapientia B 21 tantummodum Bl. corr. B2 cogitatione. (m er.) B 22 intellectu. (s er.) B cum om. P )

103
manum, id naturae aptum et adcommodatum sit? ut si quis uelit apparatissimam cenam infantibus qui nondum sapiant adponere, utique id adpetent singuli quo unum quemque aut impetus aut fames aut etiam casus attraxerit, et quidquid sumpserint, id illis erit uitale ac salubre.

quid igitur nocebit eos sicuti sunt permanere et semper infantes ac nescios esse rerum? si autem admisceas uel amara uel inutilia uel etiam uenenata, decipientur utique per ignorantiam boni ac mali, nisi accedat his sapientia per quam habeant malorum reiectionem bonorumque dilectum.

uides ergo magis propter mala opus nobis esse sapientia: quae nisi fuissent proposita, rationale animal non essemus.