De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

unde nobis aliquo lumine opus est ad depellendas tenebras quibus obfusa est hominis cogitatio, quoniam in carne mortali agentes nostris sensibus diuinare non possumus.

lumen autem mentis humanae deus est, quem qui cognouerit et in pectus admiserit, inluminato corde mysterium ueritatis adgnoscet. remoto autem deo caelestique doctrina omnia erroribus plena sunt recteque Socrates, is cum esset omnium philosophorum doctissimus, tamen ut ceterorum argueret inscitiam qui se aliquid tenere arbitrabantur, ait se nihil scire nisi unum, quod nihil sciret.

intellexit enim doctrinam illam nihil habere in se certi, nihil ueri nec, ut putabant quidam, dissimulauit ipse doctrinam, ut alios refelleret, sed uidit ex parte aliqua ueritatem testatusque est etiam in iudicio, sicut traditur a Platone, quod nulla esset humana sapientia: adeo doctrinam qua tum [*](AVCTORES 15. 18] cf. Cic. Acad. pr. II 23, 74; Acad. post. 4, 16. 22. 69, 2] Plat. Apol. 23 A. 21 D. ) [*](BPJ1 tamen (en in 2 lilt. er. m. 3) B adrogentes pac; tam adrogantes codd. rec., Egnatius 3 doctrinam (a in er. e ? m. 2) B reuelata P 4 aestimauerunt (aes in er. ei ? m. 3) B 5 naturam (m in ras. m 1 ?) B coniectura. (m er.) B 7 pers\'pectione B3 8 diuinitas (s in er. te P) P 10 objfusa 2?3 6St B 11 de nostris B 12 post autem 4 uel 5 lice. er., P 13 et inluminato P 14 adgnoscit B. agnoscet P domino Bl, dominoB3 17 inscientiam B1, corr. B3 arbitrarbantnri P 19 creti B1, corr. B2 20 aeri (add. m. 1) nec ut (add. m. 2) in marg. P ipsam P 21 aliquam B 22 quo P 23 ee (i. e. esse) P adeoque Fasitelius quãllltum C m. 2) B philofi, P )

69
philosophi gloriabantur, contempsit derisit abiecit, ut id ipsum pro summa doctrina profiteretur, quod nihil scire didicisset.

si ergo nulla est sapientia humana, ut Socrates docuit, ut Plato tradidit, apparet esse diuinam nec ulli alii quam deo ueritatis notitiam subiacere.

deus igitur noscendus est. in quo solo ueritas est, ille mundi parens et conor rerum qui oculis non uidetur, mente uix cernitur: cuius religio multis modis inpugnari solet ab iis qui neque ueram sapientiam tenere potuerunt neque magni et caelestis arcani conprehendere rationem.