Carmen de Passione Domini

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

  1. Pauperiem extremam et rerum inferiora secutus,
  2. Semper agens monitis humana salubribus almae
  3. Ingenia ad studium probitatis, aperta salubri
  4. Plurima doctrinae iniungens miracula. quare
  5. Impia Hierusalem, rabidis exercita curis
  6. Inuidiae saeuisque odiis et caeca furore
  7. Insonti est poenis letalibus ausa cruentam
  8. In cruce terribili mortem mihi quaerere. quae si
  9. Latius ipse uelim distinguere sique per omnes
  10. Ire iuuet gemitus mecum et sentire dolores,
  11. Collige consilia insidiasue meique nefandum
  12. Sanguinis innocui pretium et simulata clientis.
  13. Oscula et insultus et saeuae iurgia turbae.
  14. Verbera praeterea et promptas ad crimina linguas
  15. Fige animo et testes et caeci infanda Pilati
  16. Iudicia ingentemque humeros et fessa prementem -
  17. Terga crucem atque graues horrenda ad funera gressus.
  18. Nunc me, nunc uero desertum extrema secutum
  19. Supplicia et dulci procul a genetrice leuatum-
  20. [*](LOCI AVCTORVM SIMILESVE 25 Impia Hierusalexn] Elegia in Hierusalem (cf. Prolegom.) 9. 13. 17. 21. 47. 53. 55. 61. 62. — exercita curis] Verg. Aen. V 779. 26 et caeca furore] Verg. Aen. n 244; Philomusns 33. )[*]( 13 et add. Ascensius (P2P2B1B2B3L), sed Egn., om. X Ald. V 17 augustis V 21 sequutus Ald. V 22 agens] Ascensius (P2B1B2B3L), egens X Ald. Ascensius (Pl) V Egn. 24 doctrinae iniungens] X Ald. V Egn.. doctrina iniungens Ascensius (Pi), doctrinae iungens Ascensius (P2BlB2B3L) 25 rabulis V 27 letabilibus P3, loetabilibus BlL 29 nelis Fabricius distinguete (sic) Ald. sicque B3 31 insidiasue] X Ald. V Egn., insidisue (sic) Pl, insidijsue P2BlB2B3L, insidiasque Fabricius 34 et promptas] & promptas & Ald. (alt. & fort. ex 36) lingua Ald. exempl. Monacense, s casu non est expressum, est in exemplari Gottingensi 35 FigeJ X Ald. V Egn., Finge Ascensius (PlP2BlB2B3L), fort. recte 36 et om. Ald. primentem V 37 gres Ald. exempl. Monaetme, sus casu non est expressum, est in exemplari Gottingensi 38 an uere ? sequutum X Ald., sequuntQ (sic) V 39 leuatam V )
    150
  21. Vertice ad usque pedes me lustra: en aspice crines