De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

talibus et tot exemplis coerceri posteriores tyrannos oportebat: at hi non modo territi non sunt, sed audacius etiam contra deum confidentiusque fecerunt.

Diocletianus. qui scelerum inuentor et malorum machinator fuit, cum disperderet omnia, ne a deo quidem manus [*](LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES c. 6] ibid. 24, 3. ) [*]( 2 haberet Bal. abeba C captiuitati C, corr. Bal 8 extrettame C 5 derepta Nic. Hcinsius, direpta C est infecta Lenglet, sed uirgula quam dicit esse in C, d distinctio est 6 clarissimi Bal, karissimi C 7 ostentui, i ras. ex s, C 9 principes C, corr. Bal aput C 10 exigerit C 14 uaesanus C praecebs C 19 Caenofrurio Columbus, coeno frnrio C; <in> Caenofrurio Heumann 20 traciae C 21 suspitione C 22 cohetceri C 25 Dio clecianus C, sic paene constanter 26 ne Lenglet, item Bentleius, nec C )

180
potuit abstinere.

hic orbem terrae simul et auaritia et timiditate subuertit. tres enim participes regni sui fecit in quattuor partes orbe diuiso et multiplicatis exercitibus, cum singuli eorum longe maiorem numerum militum habere contenderent, quam priores principes habuerant, cum soli rem publicam gererent.