De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

postremo hunc iam induxerat morem, ut nemo uxorem sine permissu eius duceret, ut ipse in omnibus nuptiis praegustator esset ingenuas uirgines inminutas seruis suis donabat uxores.

sed >et comites eius sub tali principe imitabantur stupra et hospit um suorum cubilia inpune uiolabant: quis enim uindicaret? mediocrium filias, ut cuique libuerat, rapiebat. primariae, quae rapi non poterant, in beneficiis petebantur, nec recusare licebat subscribente imperatore, quin aut pereundum esset aut habendus gener aliquis barbarus.

nam fere nullus stipator in latere ei nisi ex gente eorum qui a Gothis tempore uicennalium terris suis pulsi Maximiano se tradiderant malo generis humani, ut illi barbarorum seruitutem fugientes [*](JBal, feminib; ufis C 12 detrectauerat ed. Oxon. 1680, detractauemt €; cf. ad c. 9, 8 aquam C, corr. Bal mergebatur anonymus p. 59 1 esset. Sub illo adultero (om. pudicitia) aliqui Bal et Le Nourry, corr. e C recta simul distinctione posita et alii et Bentleitu 2 ob castitate ac fide C, corr. Bal 4 monstro Maucroixium et Burnetum secutus Bauldri, ministro C 8 inminutas] inuitas Bal in Erratis, secund. v curis ap. Bauldrium lectionem codicis retinet 9 imitabat si////////////////////u Buorum C: cum parte marginis super. folii 12 a particula primi uersus spatium 20f. hastarum continens abscissa est; supra alt. a (in imitab.) fuisse potest signum -, quod fort. cum proximis interiit, post at particula tantum signi v (i. e. ur) superest; i in si etiam pars esse potest litterae u uel t uel č; litterae u (post lacunam) prior hasta paene tota deest cum superiore particula alterius; praeterea e regione quintae ante u hastae superest pars inferior hastae longioris, fuerat p uel q uel f uel fort. r (cuius hasta saepe deorsum porrigitur); imitabantur ed. OXOft. 1680, imitabatur Bal; s tupra et hospitall suorum Halm p. 166, iam anonymus p. 59 initiabantur (pro imitab.) atupris et domesticorum snorum et Heumann initiati hospitum suorum, alia parum probabilia ap. Bauldrium et Buenemannum 11 mediocrium <uero> Bal 12 recusari C, corr. Is. Vossius 13 pereundum Bal, peredum C 15 in] a Tollius latere ei Bal, laterei C eorum Bal, horum C gotis C 16 tradiderant Tollius, tradiderunt C 17 barbarorum Brandt, barbarum C. quod )

219
in Romanos dominarentur.