De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

atque cum plurimi in proposito perseuerarent ac uideremus nec diis eosdem cultum ac religionem debitam exhibere nec Christianorum deum obseruare, contemplatione mitissimae nostrae clementiae, intuentes et consuetudinem sempiternam, qua solemus cunctis hominibus ueniam indulgere, promptissimam in his quoque indulgentiam nostram credidimus porrigendam, ut denuo sint Christiani et conuenticula sua componant, ita ut ne quid contra disciplinam agant. <p e r> [*]( ---.- 5 ) aliam autem epistolam iudicibus significaturi sumus quid debeant obseruare. unde iuxta hanc indulgentiam nostram debebunt deum suum orare pro salute nostra et rei publicae ac sua, ut undique uersum res publica praestetur incolumis et securi uiuere in sedibus suis possint. [*]( 1 hiadem C ut isdem erat libitum] cbç fxastoc IgouXsTo Euseb. 2 ita—congregarent] ούτωϛξαυτοίϛ ϰαί vojiou? norfjoai xal τούτους παρα- ϕυλάττειν, ϰαὶ iv διαϕόροις διἀϕορα πλήϑη συvἁγειv Euseb.,unde sibimet <et> leges anonymus p. 56 4 denique] totfapouv Euseb. § 8, unde proinde Heumann 6 multi-deturbati sunt] nXElaTot |iiv ϰιvδύvψ δπο- βληϑέvτες, aXstaxot Si ταραχϑέvτες παvτοίους ϑαvάτους ύπέϕερον Euseb., unde perturbati <et uariis mortibus affecti> sunt Heumann 7 atqui Gale, at Heumann, sed xat Euseb. §9 10 contemplatione Graeuius, contemplationem C; ἀϕορὡvτες εὶς τὴv ὴμετέραv ϕιλανϑρωπίαv ϰα! TTJV ο̃ιηνεϰη̄ουvήϑειEUIltb. 13 promtissijnam C in his quoque] xal iv Toutip Ewtb., hia quoque anonymus p. 56 14 credidimus Bal, credimus C, ένομίσαμεν Euseb. 15 cdponant C; xaė Tobs oixouj, iv ore; Ouvij- Yovro, auvdwatv Euseb. 16 per add. Buenemann ex Eusebto St\' STspac 2s ὲπιστολὴς;alia autem epistola Bal 18 debeant Bal, debent C; Tt auTobc παραϕυλάξασϑαι δεήσει Euseb. 21 praestetur incolumis anonymus )

214

Hoc edictum proponitur Nicomediae pridie Kalendas Maias ipso octies et Maximino iterum consulibus.

tunc apertis carceribus, Donate carissime. cum ceteris confessoribus e custodia liberatus es, cum tibi carcer sex annis pro domicilio fuerit.

nec tamen ille hoc facto ueniam sceleris accepit a deo, sed post dies paucos commendatis Licinio coniuge sua et filio atque in manum traditis, cum iam totius corporis membra

diffluerent, horrenda tabe consumptus est idque cognitum Nicomediae *** mensis eiusdem, cum futura essent uicennalia Kalendis Martiis impendentibus.

Quo nuntio Maximinus audito dispositis ab Oriente cursibus peruolauit, ut prouincias occuparet ac Licinio morante omnia sibi usque ad fretum Chalcedonium uindicaret, ingressusque Bithyniam, quo sibi ad praesens fauorem conciliaret, cum magna omnium laetitia sustulit censum.