De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

uictus contumacia tollit Caesarum nomen et se Liciniumque Augustos appellat, Maximinum et Constantinum filios Augustorum. Maximinus postmodum scribit quasi nuntians in campo Martio proxime celebrato Augustum se ab exercitu nuncupatum. recepit ille maestus ac dolens et uniuersos quattuor imperatores iubet nominari.

Iam decimus et octauus annus agebatur, cum percussit eum deus insanabili plaga. nascitur ei ulcus malum in inferiori parte genitalium serpitque latius.

medici secant curant. sed inducta iam cicatrice scinditur uulnus et rupta uena fluit sanguis usque ad periculum mortis. uix tamen cruor sistitur. nona ex integro cura. tandem perducitur ad cicatricem.

rursus leui corporis m<otu u)ulneratnr: plus sanguinis quam ante decurrit. albescit ipse atque absumptis uiribus tenuatur, et tunc quidem riuus cruoris inhibetur.