De Mortibus Persecutorum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897
pollicetur illa facturam et refert protinus ad maritum. componitur scaena qua manifesto facinus teneretur. supponitur quidam uilis eunuchus qui pro imperatore moriatur.
surgit ille nocte intempesta, uidet omnia insidiis opportuna. rari excubitores erant et ii quidem longius: quibus tamen dicit uidisse somnium quod filio suo narrare uellet. ingreditur armatus et spadone obtruncato prosilit gloriabundus ac profitetur quid admiserit.
repente se ex altera parte Constantinus ostendit cum globo armatorum. profertur e cubiculo cadauer occisi: haeret manifestarius homicida et mutus stupet, quasi
impietatis ac sceleris increpatur. postremo datur ei potestas liberae mortis, [*](LOCI AVCTOBVM EXPILATORVM SIMILES 23 Vergil. Aen. VI 471. ) [*]( 1 quid (ante ei) Bal, quod C 3 terga C, corr. Bal rese.rantur, litt. incerta er., etiam r in ras., C 4 ad trahitur C 9 abiit Bal, habuit Bentleius (ex C) ascrips. 13 cfiponitur C schena C 14 subponitur C eunucus C 15 imtempesta C 16 oportuna C . eiibi ex∗̥∗̥∗̥∗̥∗̥∗̥tores C hii C 17 uidisse <se> anonymus p. 63 18 prosilit Tollius, prosiliit C 19 quid admiserit (uel quod admiserat) Tolliua, IS quod admiserit C 23 sil... C cautis C, e Vergilio corr. Columbus )
- dura silex aut stet Marpesia cautes:
- ac nodum informis leti trabe nectit ab alta.
ita ille Romani nominis maximus imperator, qui post longum temporis interuallum cum ingenti gloria uiginti annorum uota celebrauit, eliso et fracto superbissimo gutture uitam detestabilem turpi et ignominiosa morte finiuit.
Ab hoc deus religionis ac populi sui uindex oculos ad Maximianum alterum transtulit, nefandae persecutionis auctorem, ut in eo et iam suae u>im maiestatis ostenderet.
iam de agendis et ipse uicennalibus cogitabat. <et ut>, qui iam dudum prouincias afflixerat auri argentique indictionibus factis, quae promiserat redderet, etiam in nomine uicennalium securem alteram < iis > inflixit.
qua uexatione generis humani exactio celebrata sit maxime rei annonariae, quis enarrare digne potest? officiorum omnium milites uel potius carnifices singulis adhaerebant. cui prius satisfieret, incertum, uenia non [*](LOCI A VCTOR VM EXPILA TOEVM SIMILES 1 Vergi!. Aen. XII 603. ) [*]( 1 ac] et Vergil. nodum, n ras. ex m ut uid., C in marg. manu scriptoris codicis more mai ascriptum est 2 post (aut per-interuallum • dominatus) quod recepit Duebn.er) Tollius, p C 3 interuallo C, corr. Bal 6 religionis, le in ras., C 8 in C post in eo & cum parte mar- (linis superioris folii 10 a particula primi uersus spatium 10f. hastarum continens abscissa est, sequitur spatium 6 hastarum, in quo iam Balueius nihil certi legere poterat, post hanc lacunam superest lm; Le Nourry ut in eo et<ia sue u>im, quod recepiimis, Bal ut in eo etiam uim, anonymus p. 53 ut in eo etiam uirtutem coni. 9 uicinalibus C, corr. Bal post cogitabat per spatium 6 f. hastarum scriptura plane euanuit, iam Baluzius lacunam indicat; <et ut> coni. Gale, ut diis suis Columbus. et ut is Cuperus; cf. etiam ad u. 12 11 reddiret (sic) C, corr. Bal in Gale Buenemann alii damnant, sed cf. ad p. 200, 8 12 securim Columbus iis add. Brandt inflixit Graeuius (cf. etiam Buenemannum), afflixit C locum 9-11 sic constituebat ed. Oxon. 1680 et qui-factis, ut quae eqs., Graeuius sic qui-factis, quae promiserat reddere (\'reddere nimirum uicennalia est agere, celebrare. edere\') <uero> neMtione Brandt 13 annonariae, quis Bal, item Ualm p. 165, annonaria. Et quis C; annonariae, ecquis Le Nourry 15 uenia-multiplices Bal (inErratis), ueniam non habentibus nullas abstinendi multiplicis C; uenia non babentibus nulla abstinendi, multiplices ed. OZOne 1680 )
multis custodiis circumsaepto nulla respirandi facultas, nullo tempore anni uel exigua requies. frequens super isdem hominibus uel ipsis iudicibus uel militibus iudicum pugna. nulla area sine exactore, nulla uindemia sine custode, nihil ad uictum laborantibus relictum. quae quamquam intolerabilia sint, eripi ab ore hominum cibos labore quaesitos tamen sustentabile aliquo modo uel spe futurorum. quid uestis omnis generis? quid aurum?
quid argentum? nonne haec necesse est ex uenditis fructibus comparari? unde igitur haec, o dementissime tyranne, praestabo, cum omues fructus auferas, uniuersa nascentia uiolenter eripias?
quis ergo non bonis suis euersus est, ut opes, quae sub imperio eius fuerunt, conraderentur ad uotum, quod non erat celebraturus?
Nuncupato igitur Licinio imperatore Maximinus iratus nec Caesarem se nec tertio loco nominari uolebat.
mittit ergo ad eum saepe legatos, orat sibi pareat, dispositionem suam seruet, cedat aetati et honorem deferat canis.