De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Sic amisso imperatoris ac soceri honore humilitatis impatiens alias rursus insidias machinatus est, quia semel habuit inpune.

uocat filiam Faustam eamque nunc precibus nunc blandimentis sollicitat ad proditionem mariti, alium digniorem uirum pollicetur: petit, cubiculum patens relinqui et neglegentius custodiri sinat.

pollicetur illa facturam et refert protinus ad maritum. componitur scaena qua manifesto facinus teneretur. supponitur quidam uilis eunuchus qui pro imperatore moriatur.

surgit ille nocte intempesta, uidet omnia insidiis opportuna. rari excubitores erant et ii quidem longius: quibus tamen dicit uidisse somnium quod filio suo narrare uellet. ingreditur armatus et spadone obtruncato prosilit gloriabundus ac profitetur quid admiserit.