De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

postquam uero ad persequendum iustum populum instinctu daemonum incitatus est, tunc traditus in manus inimicorum luit poenas. nec satis ad ultionem fuit quod est interfectus domi: etiam memoria nominis eius erasa est.

nam cum multa mirabilia opera fabricasset, cum Capitolium aliaque nobilia monumenta fecisset, senatus ita nomen eius persecutus est, ut neque imaginum neque titulorum eius relinqueret ulla uestigia, grauissime decretis etiam mortuo notam inureret ad ignominiam sempiternam.

rescissis igitur actis tyranni non modo in statum pristinum ecclesia restitutar.a» est, sed etiam multo clarius ac floridius enituit, secutisque temporibus, quibus multi ac boni principes Romani imperii clauum regimenque tenuerunt, nullos inimicorum impetus passa manus suas in orientem occidentemque porrexit, ut iam [*]( 5 ) nullus esset terrarum angulus tam remotus quo non religio dei penetrasset, nulla denique [dei] natio tam feris moribus uiuens, ut non suscepto dei cultu ad iustitiae opera mitesceret. sed enim postea longa pax rupta est. [*](LOCI A VCTOR VM EXPILA TOR VM SIMILES 16 manus porrexit] Lact. Inst. VII 15,15. Epit. 46, 5 16 ss. J Lact. Inst. IV 26, 85. ) [*]((in C 2 spatia explenda snnt.priushasta litterae P capitalis ex priore uersu i decurrente occupatum fuit. in altero q fuit, litterae q inferior pars superest) 6 domi] Domitiauus Susills, Animadu. ad auct. tlet. specim. III ed. Gurlitt, progr. Hamburg. 1806 p. 12; domi: etiam] Domitianus de Wal, Mnemosyne X (1861) p. 201; domi <suae> Brandt (cf. c. 14, 2 et Sueton. Domit. 16 in cubiculum se recepit atque ibi occisus r eat) eius] in C fuit ei\', litt. e foramine interiit erasa (sic) C 7 in C fuit capitoliO, pars litt. o. litterae li, prior hasta litt. u foramine interierunt 8 monumenta, sed ex u ras. i factum, C 10 relin- • queret Bal, relinquerent 0; an relinquerentur scribendum ? grauissimis Bal 11 reci.sis fs er.) C, corr. Bal 13 e.nituit (n er.) C 16 post passa litt. er. C oriente occidenteq. £ 7, corr. Bal; ef. Lact. Inst. VII 15, 15. EJlit. 46, 5 et Proleg. adn. 6 17 quo Bell, co C 18 dl C, del. Bal ferib;. ras. partim corr. C 19 cultum C, corr. d Bal aiusticiae C 20 long.a (u er.) C . )

178