De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

interea minuebantur animalia et mortales obibant et nihilo minus soluebantur tributa pro mortuis, ut nec uiuere iam nec mori saltim gratis liceret. mendici supererant soli a quibus nihil exigi posset: quos ab omni genere iniuriae tutos miseria et infelicitas fecerat.

atquin homo pius misertus est illis, ut non egerent. congregari omnes iussit et exportatos nauiculis in mare mergi. adeo hominem misericordem, qui prouiderit ne quis illo imperante miser esset!

ita dum cauet ne quis simulatione mendicitatis censum subterfugiat, multitudinem uerorum miserorum contra omne ius humanitatis occidit. [*]( 2 post omnia 4 litt. ut uid. er. (d.d. agnosdtur) C 4 ante ualitudinis add. nulla Graeuius, aut Xic. Heinsius, uel Heumann 5 defferebantur C 7 ueteres J uictores Bal (in Erratis), ad uictores Bentleius ueteres ex C ascrips. 8 et] ea edit. Oxon. 1680, haec Lenglet subiectia C, corr. Bal 10 Daciis defendit Lenglet, datiis C; Dacis Bal, fort. recte pene C, corr. Bal 11 inposuit C post haec anonymus p. 49 12 hisdem C 17 nihilo Columbus, nihil C 19 possit C, corr. Bal iniuriae tutos Bal (in Erratis), iniuria aetatis C 20 infelicitas ex infelicitatis C fecerat ex fecerit C pius Tollius, irapius C 21 illis. ut non egerent, congregari cum C distingui mauult Halm p. 163 23 cauet Columbus, cauit C 25 uerorum Bauldri, uiroTum C; uere Heumann )

200

Iam propinquauit illi iudicium dei secutumque tempus est quo res eius dilabi ac fluere coeperunt.

nondum animum intenderat ad euertendum pellendumue Constantium, dum est occupatus his rebus quas superius exposui: et expectabat obitum eius, sed tam celeriter non putabat obiturum.

qui cum grauiter laboraret. miserat litteras, ut filium suum Constantinum remitteret sibi uidendum, quem iam dudum <frustra repetierat>.

ille uero nihil minus uolebat. nam et in insidiis saepe iuuenem adpetiuerat, quia palam nihil audebat, ne contra se arma ciuilia et. quod maxime uerebatur, odia militum concitaret, <et> sub obtentu exercitii ac lusus feris illum

obiecerat, sed frustra, quoniam dei manus hominem protegebat. qui illum de manibus eius liberauit in ipso cardine. namque saepius <rogatus> cum iam diu negare non posset. dedit illi sigillum inclinante iam die praecepitque, ut postridie mane acceptis mandatis proficisceretur, uel ipse illum occasione aliqua retentaturus uel praemissurus litteras, ut a Seuero teneretur.