De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

matres [*]( 3 cuius bis, prius er., C gerenda Bauldri, item Bentleius 4 in C ante ut in spatio 2 litterarum al (sic) videri esse dicit Lenglet (unde uel add., sed Fritzsche), sed nihil nisi solitum interuallum est; tam Bauldri <et> ut coni. constanti C 7 hac C, corr. Bal 8 <et.. ita Bauldri 10 circumseptus C 11 huc-tendebant Graeuius, hoc consilio eis ostendebant C; hoc consilia ei ostendebant Bal 18 familia Bul, milia C 20 sic] <clam} sic Columbus, id Heumann 21 et ipse] reapse Heumann, tacite Buenemann, ut tectim per se ArnUenius, Panegyr. ueter. I p. 43 23 ciuitatum s. I. ex ciuitatis C 24 causis ex laudis C 25 cOpedes C )

197
familias ingenuae ac nobiles in gynaeceum rapiebantur. si quis esset uerberandus, defixi in stabulo pali quattuor stabant, ad quos nullus umquam seruus distendi solebat.

quid lusorium uel delicias eius referam? habebat ursos ferociae ac magnitudinis suae simillimos, quos toto imperii sui tempore elegerat. quotiens delectari libuerat, horum aliquem adferri nominatim iubebat.

his homines non plane comedendi, sed obsorbendi obiectabantur: quorum artus cum dissiparentur, ridebat suauissime nec umquam sine humano cruore cenabat. dignitatem non habentibus poena ignis fuit.

id exitn primo aduersus Christianos permiserat datis legibus, ut post tormenta damnati lentis ignibus urerentur.

qui cum deligati fuissent, subdebatur primo pedibus lenis flamma tamdiu. donec callum solorum contractum igni ab ossibus reuelleretur.

deinde incensae faces et extinctae admouebantur singulis membris, ita ut locus nullus in corpore relinqueretur intactus. et inter haec suffundebatur facies aqua frigida et os umore abluebatur, ne arescentibus siccitate faucibus cito spiritus redderetur:

quod postremo accidebat, cum per multum diem decocta omni cute uis ignis ad intima uiscera penetrasset. hinc rogo facto cremabantur corpora iam cremata.