De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

his auditis senex languidus, qui iam et Maximiani senis litteras acceperat scribentis quaecumque locutus fuisset. et didicerat augeri ab eo exercitum, lacrimabundus \'fiat\' inquit \'si hoc placet\'.

supererat ut communi consilio omnium Caesares legerentur. \'quid opus est consilio, cum sit necesse illis duobus placere quicquid nos fecerimus?) — \'ita plane. nam illorum filios nuncupari necesse est\'.

erat autem Maximiano < filius > Maxentius, huius ipsius Maximiani gener, homo perniciosae ac malae mentis, adeo superbus et contumax, ut neque patrem neque socerum solitus sit adorare, et idcirco utrique inuisus fuit.

Constantio quoque filius erat Constantinus, sanctissimus adulescens et illo fastigio dignissimus, qui insigni et decoro habitu corporis et industria militari et probis moribus et comitate singulari a militibus amaretur, a priuatis et optaretur. eratque tunc praesens iam pridem a Diocletiano factus tribunus ordinis primi. — \'quid ergo fiet?

\' - \'ille\' inquit \'dignus non est. qui enim me priuatus contempsit, quid faciet, cum imperium acceperit?\' — \'hic uero et amabilis est et ita imperaturus, ut patre suo melior et clementior iudicetur\'. — lita [*]( 1 summam Bal, summa C 2 sint Bal, sunt C 3 quatuor C m 4 cedere noluisset Bal, credere noluissent C 5 XV C; duodecim Seeck (ef. ad p. 190, 23) 6 quibus add. Cuperus, ex quo uel cum Bohertllus, cum iam ed. Oxon. 1680, sed post in Illyrieo (sic) positum, aliter p. 108, Bentleius ad in (LeNourry cum Bal quindecim in Illyricuma as. rips. cum religatus C, corr. Bal 8 et om. Bal 12 quid Bal, qaod C 13 quicquit C 14 nos ex ne C 15 filius add. Bal 16 male bis C 19 Constantio Bal, Constantius C adolescens C 20 decore abitu C, corr. Bal 22 et optaretur] exoptaretur Gale )

194
fiet ut ego non possim facere quae uelim. eos igitur oportet nuncupari \'qui sint in mea potestate, qui timeant, qui nihil faciant nisi meo iussu\'.