De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

\' - \'ille\' inquit \'dignus non est. qui enim me priuatus contempsit, quid faciet, cum imperium acceperit?\' — \'hic uero et amabilis est et ita imperaturus, ut patre suo melior et clementior iudicetur\'. — lita [*]( 1 summam Bal, summa C 2 sint Bal, sunt C 3 quatuor C m 4 cedere noluisset Bal, credere noluissent C 5 XV C; duodecim Seeck (ef. ad p. 190, 23) 6 quibus add. Cuperus, ex quo uel cum Bohertllus, cum iam ed. Oxon. 1680, sed post in Illyrieo (sic) positum, aliter p. 108, Bentleius ad in (LeNourry cum Bal quindecim in Illyricuma as. rips. cum religatus C, corr. Bal 8 et om. Bal 12 quid Bal, qaod C 13 quicquit C 14 nos ex ne C 15 filius add. Bal 16 male bis C 19 Constantio Bal, Constantius C adolescens C 20 decore abitu C, corr. Bal 22 et optaretur] exoptaretur Gale )

194
fiet ut ego non possim facere quae uelim. eos igitur oportet nuncupari \'qui sint in mea potestate, qui timeant, qui nihil faciant nisi meo iussu\'.

— \'quos ergo faciemus?\' - \'Seuerum\' inquit. — \'illumne saltatorem temulentum ebriosum. cui nox pro die est et dies pro nocte?\' — \'dignus\'. inquit \'quoniam militibus fideliter praefuit. et eum misi ad Maximianum, ut ab eo induatur).

— \'esto. alterum quem dabis?\' — \'hunc\' inquit ostendens Daiam adulescentem quendam semibarbarum, quem recens iusserat Maximinum uocari de suo nomine. nam et ipsi Diocletianus nomen ex parte mutauerat ominis causa, quia Maximianus fidem summa religione praestabat.

— quis est hic i quem mihi oers?\' — \'meus\' inquit \'affinis\'. — at ille gemebundus \'non idoneos homines mihi das quibus tutela rei publicae committi possit\\ — \'probaui eos\' inquit. — \'tu uideris, qui regimen imperii suscepturus es.

ego satis laboraui et prouidi quemadmodum me imperante res publica staret incolumis. si quid accesserit aduersi, mea culpa non erit\'.

Cum haec essent constituta, proceditur Kalendis Mais. Constantinum omnes intuebantur, nulla erat dubitatio: milites qui aderant et primores militum electi et acciti ex legionibus in hunc unum intenti gaudebant, optabant et uota faciebant.

erat locus altus extra ciuitatem ad milia fere tria, in cuius summo Maximianus ipse purpuram sumpserat, et ibi columna fuerat erecta cum Iouis signo.

eo pergitur. contio militum conuocatur. incipit senex cum lacrimis, alloquitur milites: se [*]( 4 tumulentum C, corr. Bal 6 praefuit ed. Oxon. 1680 in Emendat. p. 10S, etiam Bentleius leg. praetuit ascrips., praebuit C 9 Maxiniinum Bal, maxiroianum C 10 nam Gale, iam C 11 ominis ed. Oxon. 1680, hominis C 12 post offers 2 litt. (af?) er., C 13 afinis C idonecs LeNourry, ideos (non recte LeNourry et Lenglet idaosa C: inquit eos Bal 14 comiti C 17 acciderit Gale 19 if mais C 21 primores Columlus, priores C ante acciti er. arc ut uid., C 22 opitabant C, corr. Bal 24 Maximius part. 8. I. in Maxiniianus corr. C sumserat C 25 concio C 26 incipit Brandt (an senex. rum lacrimis alloquitur di- stinguendum?), inquit C, quod retinet Bal; in qua Columbus, item Bttlt- )

195
inualidum esse, requiem post labores petere, imperium ualidioribus tradere, alios Caesares subrogare. summa omnium expectatio, quid afferret.

tunc repente pronuntiat Seuerum et Maximinum Caesares. obstupefiunt omnes. in tribunali Constantinus adstabat susum. haesitare inter se num Constantini immutatum nomen esset, cum in conspectu omnium Maximianus manum retrorsum extendens protraxit a tergo Daiam Constantino repulso et exutum uestem priuatam constituit in medium. mirari omnes qui esset, unde esset.

nemo tamen reclamare ausus est cunctis insperatae nouitate rei turbatis. huic purpuram Diocletianus iniecit suam qua se exuit, et Diocles iterum factus est.

tum descenditur, et reda per ciuitatem ueteranus rex foras exportatur in patriamque dimittitur, Daia uero sublatus nuper a pecoribus et siluis, statim scutarius, continuo protector, mox tribunus, postridie Caesar, accepit Orientem calcandum et conterendum, quippe qui neque militiam neque rem publicam sciret, iam non pecorum, sed militum pastor.