De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

hic est uerus tIiumphus, cum dominatores dominantur. uicti enim tua uirtute ac subiugati sunt, quandoquidem nefanda iussione contempta omnes apparatus ac terriculas tyrannicae potestatis fide stabili et robore animi profligasti.

nihil aduersus te uerbera, nihil ungulae, nihil ignis, nihil ferrum, nihil uaria tormentorum genera ualuerunt: adimere tibi fidem ac deuotionem nulla uis potuit.

hoc est esse discipulum dei, hoc est militem Christi, quem nullus hostis expugnet. nullus lupus de castris caelestibus rapiat, nullus laqueus inducat, nullus dolor uincat, nullus cruciatus affligat.

denique post illas nouem gloriosissimas pugnas, quibus a te zabulus uictus est, non est ausus ulterius congredi tecum, quem tot proeliis expertus est non posse superari.

et cum tibi parata esset uictrix corona, desiit amplius prouocare, ne iam sumeres: quam licet non acceperis in praesenti, tamen integra tibi pro uirtutibus tuis et meritis in regno domini reseruatur. sed redeamus ad ordinem rerum.