De ave phoenice
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
- Crura tegunt squamae fuluo distincta metallo,
- Ast ungues roseo tinguit honore color.
- Effigies inter pauonis mixta figuram
- Cernitur et pictam Phasidis inter auem.
- Magnitiem terris Arabum quae gignitur ales
- Vix aequare potest, seu fera seu sit auis.
- Non tamen est tarda ut uolucres quae corpore magno
- Incessus pigros per graue pondus habent,
- Sed leuis ac uelox, regali plena decore:
- Talis in aspectu se tenet usque hominum.