De ave phoenice

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

  1. Hinc animal primum sine membris fertur oriri,
  2. Sed fertur uermi lacteus esse color.
  3. Crescit, at emenso sopitur tempore certo
  4. Seque oui teretis colligit in speciem.
  5. [*](LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES 99 s.] Gregor. Tnr. p. 861, 14 s. 103] non conferendum esse Onid. Fast. V 537 \'creuerat immensum\' recte monet Riesius; cf. etiam Ps.-Cyprian. De pascha 16 \'creuit in immensum\', fort. ex corrupta scriptura Phoenicis per imitationem factum 104] Gregor. Tur. p. 861, 16. )[*](ARC] 99 cineris B, natura Ri\'schelius; tenues coniciebam (t\'f. Venant. Fortun. 115, 51 8.: Post cineres consumpta suos tenuesque fauillas Sic solet et Phoenix se renouare senex) natura1 Bue helerns ap. Riesium, Anihol. lat. 731 (adde Claudian. Phoen. 62 8.: Parturiente rogo curis natura laborat Aeternam ne perdat auem), ad conflat supplenerat natura iam Gryphiander, in more AR(\', in morte < odd. rec., sine more Heinsius, amore Ritschelius; Quos deus (pro uelut, quod cllm A(\' etiam B habet) in massam cineres umore coactosKlappinsp. X VII. Quos lux in massamnocturno umore coactos IJaehrensius, Annal. Bursiani I 222, Quos uelut in massam cineres anima orbe coactos Birtius p. 9, Quos uelut in massam Cinyras utnore coactos Froehnema, Mus. rh. XXXXVII303 coactusAC 100 affectu (sic) A; effictam Froehnerns ibid. habent cum codd. rec. Ritsehelius 102Sed] Sic Leyserus, Et Maehlyus p. 26 uerni A. uermis C lactibusJ 103 Crescit, at emenso sopitur scripsi, Creuerit in mensum subitus (fric Laubmannns llaehrensins ego legimus, subitur in appar. Riesii) Â. Creuerit inmensum subitur (sic Riesi is et Haberda. subitus Ieepius el Baehrensius) B, Creuerit inmensum subito C; Creuerit (lIel Creuit uel Crescit) in (uel om. uel et) immensum subito codd. rec., Creuerit (lIel Crescit in uel Creuit in) iinmensum subito cum edd., Creuit ubi, mensum sopitur Klappius p. XVI, at tlermi XL diei dari solent, cf. Schoellium p. 9. 43; Creuerit in mensum (i. e. in iustam mensuram): sopitur Riesi s. Crescit in immensum. sopitus Maehly 8 p. 26, It tener in densum duratus Baehrensius ( f. Annal. phil CV 361), Corruit is mensum sopitus Ribbe> kius. MHS. rh. XLV 315; creseit et immensum snbito cum coipore curto Fri\'z schius ad Crescit cf. Artemidor. IV 47 (p. 229, 14 Her her) ϰαυϑείσης ὲ ὲ tijç πυρᾱς μετὰ χρόνον ix xffi σποδοῡ σϰώληϰα λέγουσι γεννᾱσϑαι, Bvttva μεταβάλλειν αὺ ξανό fievov xal γίνεσϑαι πάλιν tpoivixa; imitalor Anglosaxo 234 (Grein) crescit in umbra (sc. uermis; cf. de hoc lo o Prolegom.) 104 teritis C collegit B 107. 108 post 104 posuerunt Leyserus et Klappills. post 102 Baehrensius )
    143
  6. Ac uelut agrestes, cum filo ad saxa tenentur,
  7. Mutari tineae papilione solent,
  8. Inde reformatur qualis fuit ante figura,
  9. Et Phoenix ruptis pullulat exuuiis.
  10. Non illi cibus est nostro concessus in orbe
  11. Nec cuiquam inplumem pascere cura subest.
  12. Ambrosios libat caelesti nectare rores,
  13. Stellifero tenues qui cecidere polo.
  14. Hos legit, his alitur mediis in odoribus ales,
  15. Donec maturam proferat effigiem.
  16. Ast ubi primaeua coepit florere iuuenta,
  17. Euolat ad patrias iam reditura domus.
  18. Ante tamen proprio quidquid de corpore restat
  19. Ossaque uel cineres exuuiasque suas
  20. Unguine balsameo myrraque et ture soluto
  21. Condit et in formam conglobat ore pio.